Annus
2 0 0 8


017Phillips Idowu produces a confident triple jump of 17.

Phillips Idowu facillime saltum triplicem longitudine 17,44 metrorum exercet in certamine semifinali trisaltus. Fautores Angli fere certi sunt illum nomisma aureum huius disciplinae victurum esse.

Plorabant valde spectatores in Pecchinensi stadio Nidi Avis, cum cursor Sinensis ac praeteritorum ludorum Olympicorum triumphator Liu Xiang contusione cruris subito affectus distantiam 110 metrorum cursus impedimentorum ad finem transcurrere non valeret.

Hungarus Peter Biros prohibet, quin Canadiani lusores pilae aquaticae suorum portam violent. Eius aliorumque Hungarorum studiis effectum est, ut Canada superata sit effectu 12-3 in ludis praeliminaribus pilae aquaticae.

Manufollista Moustafa Hussein ictum facit pro Aegypto contra Islandiam pugnante. Agon tamen incerto Marte finivit, effectu 32-32.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae