Annus
2 0 0 8


L'

Puella Aethiopica Tirunesh Dibaba primum locum obtinuit in cursu muliebri decem chiliometrorum, Turcicam Elvan Abeylegesse et Americanam ex USA Shalane Flanagan praecedens.

Tomasz Majoewski magno cum clamore exsultat postquam primum nomisma aureum Poloniae comparavit, globum intervallo XXI metrorum et LI centimetrorum reiciens. Quod certamen primum athleticae levis perfectum est.

Fratres Slovachi Pavol et Peter Hochschorner in lintrium certamine praestiterunt: quibus hoc tertium nomisma Olympicum est. Cechi Ondrej Stepanek et Jaroslav Volf et Russi Mikhail Kuznetsov et Dmitry Larionov alterum et tertium locum obtinuerunt.

Michael Phelps, natator ex USA qui se tantum vorare quantum viri quattuor dixit, sextum nomisma aureum Olympiorum Pecchinensium adeptus est: nam velocissimus fuit ducenta metra variis nandi modis transnans, Hungaricum Laszlo Cseh praecedens.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae