s
Mori illicitum est
Incolis vici Longyearbyen in Insulis Svalbard (quod nomen
Gelida Litora sonat) emori non licet: illi enim qui adeo graviter
aegrotant ut de vita periclitentur, iussu auctoritatis navi aut
aëronavi in aliam regni Norvegorum partem pervehuntur ut ibi
mortem obeant et sepeliantur; si quis tamen forte inopinate
moritur, inde corpus similiter aufertur. Nam ante LXX annos
compertum est propter algidum caelum (insula enim prope circulum
polarem Arcticum iacet) corpora neque putrefieri neque dissolvi,
qua re nullum amplius cadaver in parvo sepulchreto post funebrem
inventionem illam positum est.
Cadavera tam perfecte servata a plurimis studiosis investigata
sunt; exempli gratia recentissime virus illud compertum est, quod
causa fuit famosi et mortiferi morbi, cui nomen "influentia
Hispanorum" attributum est, qui per totam Europam milia
milium primo bello mundano furente interfecit.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|