De die dominica separata
De die dominica separata
Ad venerabilem Paulum Principem (Paul Earl) Sheppard,
nuper pastorem creatum ecclesiae suburbanae Societatis
Christianae Vitae Abundantis, aliquot paroeciae fideles venerunt
aliquid importunum postulantes: nam nimia commutatio in parva
communitate fiebat, quod fideles qui recentissime pervenissent
praevelere cuperent. Quid facturus esset, si plures ex
"illis" se ecclesiae iungerentur? "Unus ex
visitatoribus - ait venerabilis Sheppard - ex me quaesivit, nonne
contentioni paratus essem." Paulus Princeps Sheppard pastor
est Montis Aspectu (Mountain View), in oppido
Californiae septemtrionalis. Solliciti fideles Afroamericani
erant, ii autem qui recenter pervenerant albicolores. Venerabilis
Sheppard iam diu comperit, ardue exstrui ecclesias ubi fideles
diverso cutis colore convivunt, difficilius servari, nonnullos
nigricolores necnon albicolores dies dominicas concolores malle;
idem confirmant religionum studiosi et ecclesiarum multicolorum
fideles.
Forsitan USAe cives parati sunt praesidenti nigro eligendo,
sed studiosi dicunt in ecclesiis morem esse seiungi. In vicesima
tantum quaque ecclesia convivunt fideles multicolores, sed etiam
illae saepe in communitatem albicolorum aut nigricolorum
commutatur: hoc scripsit Humanus Paulus (Curtiss Paul)
De Young, auctor libri "Fide coniuncti" (United by
Faith) ubi ecclesiae multicolores describuntur. Idem
confirmant alii studiosi, qui putant ecclesias commixtas raras
esse, quod ei qui communitatem ducat campus pyrobolis
disseminatus transeundus sit. De Young ut minister Minneapoli, in
urbe civitatis Minnesota, communitatem commixtam duxit, quae
postea omnino nigricolor facta est; eius sententia communitas
quaedam commixta vocari potest, si quintus quisque utriusque
cutis coloris sit. "Post lustrum deserui, certaminibus
absumptus." Qui autem pergunt, candidatorum ad
praesidentatum more, sine intermissione verentur ut innocens
quodlibet iudicium vel factum contentionem talem excitet, quae
consensui sibi dato comminentur.
Dicit pastor Sheppard, filius sacri oratoris Baptistici, qui
in nigricolorum ecclesia adolevit: "Minime praevalent
"Kumbaya" et "We are the world" (duo cantica
religiosa omnibus nota), sed proelia."
Si tam arduum, cur sollicitaris? Haec est prima quaestio
ecclesiis multicoloribus. De Young se dicit plurimos nigricolores
cognovisse, qui se temporis intervallo procul ab albicoloribus
die dominico egere. "Qui sibi dixerint die dominica refugio
opus esse, videlicet societate unde contemptus absit." Alii
studiosi putant etiam albicolores simili sollicitudine laborare.
Theodoros Brelsford, qui librum "Ecclesia simul sumus"
(We Are the Church Together) de eadem re scripsit,
albicolores ait putare ecclesiae neglecto cutis colore agendum
esse: "Nonne disputatio de cutis colore dereliquenda est?
Nonne Christiani tantum appellandi sumus?" "Minime! -
respondent fautores commixtarum communitatum - nam si plures
ecclesiae multicolores serventur, simultates inter gentes varias
rarefiant".
Si tamen praeterita tempora observaveris, ecclesiae parvi
gentium commixtionem habuerunt: propter diuturnam servitutem
albicolores et nigricolores separatim in templo sedebant,
nonnullae hodiernae religionum nomina propterea orta sunt, quod
fidelibus nigricoloribus albicolorum templa inire non liceret,
exempli gratia Ecclesia Episcopalis Methodistica Africana. Magnae
communitates sicut Methodistae, Baptistae et Presbyteriani
scissae sunt, postquam fideles de servitute acerrime
disputaverunt: de casibus illis disseruit studiosus Michaël
Emerson in libro "Fide divisi" (Divided by Faith).
Ii tamen qui commixtioni favent adfirmant numquam ecclesiae
separationem propriam fuisse: in operibus Novi Testamenti
pristinam ecclesiam gentium commixtione ortam esse, ubi consulto
separationes deficerent et greges antea invicem infesti
coniungerentur. De Young dicit ecclesiam Christianam primo
saeculo p. C. n. confestim increvisse quod omnes acciperet,
ceterorum admirationem suscitans: nam communitas omnes
segregationes et divitiarum et progeniei sub imperatore Romano
vigentes contempsit. "Si Judaei - inquit De Young - Graeci
Africi servi viri mulieres coniunctim concorditer convivere
poterant, aliquid novi in religione illa inesse ceteris
videbatur." Sed Biblica exempla haud semper sufficiunt, -
adfirmant studiosi - ut fideles libenter ecclesiam cum
diversicoloribus adeant, opus est pastoris pertinacis
auctoritate, qui communitatem incitet ut separationes superet.
Venerabilis Rodney Woo, pastor senior ecclesiae Baptisticae
Wilcrest, quae est Houston, in civitate Texas, talis homo est:
quam paroeciam nigricolores albicolores et Hispanici simul
frequantant. Ipse singulariter vigil est de re, sicut plerique
pastores mixtarum communitatum, nam filius est matris albicoloris
et patris Sinensis et ut condiscipulus nigricolorum tantum
sodalium Arthuri Portu bene didicit dissimilis adolescentis
solitudinem. "Omnes te excepto - commemorat - regulas
linguam opinionem intelligunt: pretiosum hoc est sed tunc
ignorabam." Anno MCMXCII factus est pastor statimque fideles
a simili experientia arcere constituit: sed albicolorum
discessus, "candidus volatus" vocatus, in urbe iam
fieri coeperat. Postquam communitas ad ducentorum fidelium
numerum reducta erat, unus eorum pastorem monuit, ut litteram
"d" nomini suo "Woo" adderet, ut ecclesiae
sortem commutaret. "Metus illi erat - inquit - omnes me
Sinensem putare; sed multitudinum Asiaticorum migratio imminebat:
quid tum facturus essem?"
Woo nomen et opinionem suam servavit, varietatem gentium
ecclesiae propriam esse: quod de suggestu proclamavit et cotidie
vivere perrexit. Nunc communitas Wilcrest ex quingentis fidelibus
constat, aequo numero albicoloribus nigricoloribus Hispanicis.
Pastor negat omnes dissensiones in ecclesia sua dissolutas esse,
de musicorum modo enim disputatur, de sollemnium diuturnitate, de
ratione Woo ipsum adeundi: nam nigricolores magna cum observantia
eum vocant, albicolores contra praenomine, quod parum verecundum
prioribus videtur. Difficultates dissolvere conatur pastor aliud
alii concedens: cantica sacra et musica ex antiquo more,
commixtos adiutores, praedicationes in singulis domibus, sermones
accuratius confectos. Sed ipse pro explorato habet haec omnia non
sufficere. "Si nulla difficultas sit, - ait - optime non
egimus; si pars aliqua nimia tranquillitate fruatur, alia forsan
neglecta sit."
Aliquando non sufficit firmus pastor, nam ecclesiae commixtae
etiam propter maiores causas dirumpi, sicut sexum vel dominatum
vel commixtam desponsionem: studiosi et pastores narrant
nonnumquam parentes ecclesias multicolores tum derelinquere, cum
filii adolescentes despondere incipiunt. Rodney Woo hoc experitus
est in communitate Wilcrest: sunt qui commixtae ecclesiae
faveant, quoad filius aut filia a sodali ibi cognito aut cognita
alliciantur, cuius cutis color alius sit. "Cum primum - ait
- liberi despondere coeperunt, aliquid patefit: nolunt enim, haud
tantum albicolores, suum filium aut filiam sibi diversicolorem
despondere."
Etiam nigricoloris hominis ductus difficilis acceptu est;
plerisque communitatibus commixtis pastor albicolor praeest, si
pastor nigricolor deligitur soli nigricolores manent - dicit De
Young. "Donec senior pastor albicolor est, albicolores fere
dominari videntur; commutata re aliquid in hominum mentibus fit:
albicolores abeunt." Pastoribus nigricoloribus bene a
commixtis fidelibus bene acceptis cavendum est: nonnulli fideles
albicolores, quamquam benevoli, molestia afficiuntur si pastor
nigricolor concitate de suggestu praedicat, adfirmat Theodoros
Brelsford: "Sermo nigricoloris nimis inflammatus ab
albicoloribus ut adeo irosus et defensioni aptus intellegi
potest, ut timor nigricolorum diffundatur." Paulus Princeps
Sheppard, ipse nigricolor, rationem omnibus praedicandi mutavit,
mirabilia oratoria quas in nigricolori ecclesia didicerat
derelinquens et consilia fidelium convocans antequam de rebus
gravibus deliberet, plane et tranquille colloquens. "Pro
certo habeo perraro fieri, ut nigricolor ecclesiam commixtam
ducat, ideo humilior factus sum."
Et fidelibus convertendum est, aiunt studiosi. Nam si gentes
variae sciunt, sibi minime modos suos vivendi et agendi die
dominica derelinquendos esse, ecclesia re vera commixta est. Quae
non est talis, ut nigricoloribus albicolorum more agendum,
vestiendum, orandum sit. Ecclesiae commixtae nolunt unum ex modis
praevalere omnesque ad eundem se conformare, ait Brelsford. Ita
videtur esse in communitate pastoris Sheppard: post pristinas
difficultates nunc sex milia fidelium adsunt, albicolores
nigricolores Asiatici Hispanici: "Ecclesia nostra - inquit
pastor - minime unum sapit."
Saepe talibus in locis conveniunt homines, qui aliter amici
minime facti essent. Dwight Pryor est nigricolor vir ex seiuncta
Mississipia, qui adolescens nigricolores ab albicoloribus
mulcatos aspicere solitus erat: qui se albos abhorruisse
confitetur. Nunc ipse amicus est albicoloris cuiusdam in Wilcrest
ecclesia, qui in familia nigris inimica temporibus segregationis
adolevit. Dwight Pryor die dominica, ut cum amico suo convenit,
non amplius eum respicit ut unum ex "illis" qui omnia
dominari cupiunt, sed ut fratrem in Christo. "Huc - inquit -
convenimus, ut invicem diligamus. Quotienscumque eum intuitus
sum, amorem Jesu Christi aspicio. Ego et ille amici facti
sumus."
Hoc scriptum Johannis Blake pridie Nonas Augustas MMVIII
in actis interretialibus CNN apparuit et in linguam Latinam
conversum est.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|