Annus
2 0 0 8


d

d.02. Aug. a.2008, h.11:34

THERAPIA AUTISMI

Robotores liberare infantes a timore hominum

Scripsit Susanne Donner, in Latinum convertit Nicolaus Groß

Infantes autistae vitam degunt solitariam. Investigatores invenerunt eosdem aliquatenus liberari ab insulatione sua ipsi robotoribus lusoriis. Istis entibus machinalibus intellegentiae artificialis et mimicae simplicitatis gratia id contingit, quod parentes et educatores assequi non valent.

Ex oppidis Hertfordshire et Seibersdorf - Anja vivit in mundo suo proprio. Quae non ludit cum aliis infantibus et mavult sola taxillos constructivos componere ad turrim construendam. Anja in hac re facienda videtur prorsus abdita esse in somnia sua. Si a parentibus appellatur, caput avertit. Anja veretur, ne aspiciatur, magisque veretur, ne tangatur. Anja est una e mille infantibus autisticis. Qui infantes omnes res singulas circumiectorum sui agnoscunt, sed aegre id assequuntur, ut dinoscant rerum momenta diversa, id est nesciunt, quae res a se animadversas valeant ad se et quae non valeant. Tales infantes nesciunt recte intellegere gestus aut vultus. Itaque ii infantes saepe se separant a ceteris hominibus.


Aibo canis robotoralis: Entia machinalia adhiberi ut instrumenta therapeutica

Robotores nunc dicuntur perfringere posse hanc infantium solitudinem. Hoc persuasum est investigatoribus incepti Unionis Europaeae, quod appellatur IROMEC. Qui nixi sunt experientiis in Magna Britannia factis. Ibidem enim Caspar pupa robotoralis iam ex mensibus adiuvat infantes solitudinem passos.

Idea, qua constructus est Caspar, in mentem venit Kerstinae Dautenhahn in Universitate Hertfordshire operanti, cum observaret autistas ante album computatri visificum sedentes: "Animadverti illos infantes multo melius agere scire cum computatris, quia eadem multo simplicius agant quam homines." Inde eadem intellegentiae artificialis peritissima voluit creare robotorem notis humanis instructum, ens inter hominem et machinam intermedium, quod infantes liberat a timore hominum.

Mox intellexit aspectum non esse humano nimis similem formandum, quia tali infantibus terror iniceretur. Itaque facies et statura Casparis similes sunt neurospasto. „Omnes infantes" Kerstina inquit „statim agnoscunt Casparem esse rem ludicram neque hominem." Tamen pupa 50 (quinquaginta) centimetra longa scit ostendere quosdam vultus communicationis humanae fundamentales: Botone impresso Caspar ostendit vultum gestumque laetitiae typicos eo quod angulos oris extrahit, bracchia extendit – sic subridet robotor.

"Habemus triangulum relationum"

Anguli oris si detrahuntur et oculi coartantur, significatur tristitia. Vultus sunt valde simplices facti, ut infantes eos facilius intellegant. Pupa robotoralis etiam scit tympanam pulsare, palmas manuum compellere et manibus annuere, item caput vertere et oculis nictare. Talibus motionibus infantes ad imitandum imitantur. Kerstina: "Infantes" inquit „valde delectantur robotore et cum eodem multo lonius ludunt quam crepundiis solitis, quae saepe omnino nesciunt adhibere: Exempli gratia bestiae laneae ab infantibus autisticis falso adhibentur et iterum iterumque rigido ordine statuuntur".

Maximê autem valet infantem non sôlum versari cum Caspare. Investigatrix: "Ergo" inquit „habemus triangulum relationum: Infans – robotor – paedagogus." Infantes ubi primum agnoverunt pupae telemoderatae subesse hominem, volunt etiam cognoscere hunc hominem. In hac re ludentes multo facilius verecundiam suam superant quam aliis in rebus. Nonnulli ipsos oculos paedagogi inspiciunt. Kerstina maximê gavisa est et incitata ad experimenta continuanda iis momentis temporis, quibus infantes paedagogum tangerent, immo, cum eodem luderent, velut una cum paedagogo tympanam pulsantes.

Ubi primum infantes lusus sunt participes, eo modo possunt exerceri facultates sociales: infans una cum paedagogo attendit ad robotorem, personam cum eodem permutat, gestus et vultus agnoscit. Kerstina concludens: "Quantum valeat" inquit „robotor ad therapiam, nunc nondum dici potest. Experientiae nostrae imprimis factae sunt in singulis casibus. At iisdem incitamur ad rem pergendam."

"Cape me, si potes"

Experientiis Casparianis nixa Kerstina interim una cum scientistis sex nationum Unionis Europaeae excogitavit. Cuius robotoris prototypus hoc tempore construitur.

Aliter ac Caspar hic novus robotor Iromecianus non erit statura humana, sed erit subrotatus, ut vehatur ad infantes debilitatos. Gernotus Kronreif incepti moderator, qui est cooperator Seibersdorpianae negotiationis Austriacae, cui nomen est „Profactor", explicat haec: "Hic robotor novus multo plura genera lusuum noverit, ut etiam facilius sciat infantes ad ludendum invitare."

Exemplum afferatur: Idem robotor duobus bracchiis potest pilam afferre, quam infans proiecit. In scaena lusoria, cui nomen est „Cape me, si potes", robotor telemoderatus infantibus est circumveniendus. "Hac scaena" Gernotus inquit „statim omnes vehementissime delectati sunt. Eadem parvuli etiam inter se communicaverunt. Unus parvulus dixit alii: „I paulo sinistrorsum, ne ille nobis evadat."

Gernoto ea sunt momenta temporis pulcherrima, quibus parvulis placent res, quas ipse excogitavit. Idem investigator sentit hunc robotorem etiam adhibendum esse in scholis et domibus. Gernotus affirmat: "Hôc robotore lusorio parvuli multo magis delectantur multoque magis incitantur ad communicandum quam caudice ligneo aut ursulo textili."

Hanc relationem d.02.m.IAug. a.2008, h.11.34 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „AUTISMUS-THERAPIE – Roboter nimmt Angst vor Menschen") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae