Annus
2 0 0 8


DER SPIEGEL 50/2007 - 10

HOMINES ARTIFICIALES

Venus robotoralis

Scripsit Philip Bethge, in Latinum convertit Nicolaus Groß

David Levy, vir intellegentiae artificialis peritissimus, vaticinatur mox tempus fore, quo robotores hominum consortes sociales et venerei futuri sint cottidiani. David pollicetur robotoribus factum iri venerem meliorem melioresque rationes sociales.

Andrea puella mechanica, cuius mensurae sunt 101-56-86, habet ea, quae viri exoptant praecipua: "patientiam infinitam" – id quidem promittitur a fabricatoribus, quorum officina in oppido Neumarkt prope Norimbergam sita appellatur „First Androids". Puella automatica instrui potest his mechanematis additiciis, quae sunt: "systema fellandi, sine gradibus regulabile", "pulsus sensibilis", "rotatio coxendicis" necnon "systema calefactorium gubernabile atque regulabile", quo augetur temperatura corporis.

VENUS ROBOTORALIS: HOMINES COIRE CUM MACHINIS


Andrea pupa venerea technicae altioris: "Hodie, amate, nolo tecum, volo coire cum viro robotorali"

 


Ecce puella robotoralis eiusque creator Hiroshi Ishiguro Iapon robotorum peritissimus: Num eadem est praenuntia novi ordinis mundani?


Auctor Levy* "Animus vehementer commovetur"

David Levy: "Exceptis" inquit „pedibus – qui remanent frigidi, quales sunt pedes veri". Idem Britannus Andream optimê novit, sed (ut ipse dicit) causâ merê scientificâ: Davidi enim haec pupa technicâ altiore confecta videtur esse praenuntia novi ordinis mundani.

David est vir intellegentiae artificialis peritissimus. Davidis thema est "Amor et Venus robotoralis", idem praedicit socios hominum sociales et venereos fore robotores masculinos femininosve ("malebots" et "fembots"). Nunc autem idem David optimus lusor scaccarius praesesque Associationis Lusuum Computatralium Internationalis proponit librum, quo homines provocantur sensu verbi optimo*. Theses enim huius viri 62 (sexaginta duos) annos nati: Nos coibimus cum robotoribus. Qui nobis monstrabunt technas venereas, quas esse numquam eramus suspicati. Quos robotores amabimus et honorabimus, iisdem mandabimus secreta nostra abditissima. Et haec omnia ad verum erunt adducta post spatium quadraginta ferê annorum.

"Plerique homines" David inquit „nondum possunt animo fingere artificiales consortes aut maritos aut uxores aut amicos aut amatores. At mea thesis est haec: Robotores, quo erunt ingenio multiplici, consortes erunt hominibus maximê attractivi." Rationes technicae cum rapidê augeantur, mox futuras esse machinas hominibus similes. David: "Venus et amor robotoralis sunt inevitabiles."

Haud nova est idea amoris, qui intercedit inter homines et androides**, i.e. machinas hominibus formâ similes. Iam in illustri mytho Graeco Pygmalion sculptor statuam format mulieris sibi exoptatissimae. Idem orat Venerem, ut mulierem a se fictam, cui nomen imposuit Galateae, inanimet, ut vivat. Quod votum a Venere expletur. Pygmalion cum Galateam osculetur, eadem reddit osculum. Vir et femina conubio inter se coniunguntur.

David sentit similia nunc factum iri de robotoribus. Ubique iam pullulare ‚robotophiliam’. Ex exemplis Aibonis, Sonyani canis robotoralis, aut Furbyi robotoris lusorii, quod est genus everriculi computatralis, apparere, quanta vis attractrix insit robotoribus, et quantum iisdem anima hominis possit commoveri. David Levy: "Hodie" inquit „haud insolito fit, ut anima hominum vehementer commoveatur animalibus domesticis artificialibus. Quid miremur, si qui homines similiter medullitus attrahantur ab androidibus?"

Iam computatris simplicibus nonnulli coaequalium nostrorum attrahuntur vi ferê magicâ. David Levy libro suo praeposuit verba dedicatoria quae sequuntur: "Antonio alumno academico, qui studuerat amicas sibi invenire, sed intellexit se praeferre rationes cum computatris ineundas." Quid dicent tales computatrorum amatores, si poterunt amare computatra, quae moveantur, loquantur, fortasse hominum more sentiant et sint eorundem formâ et facie?

David verbis effert ipsis autem in rebus venereis robotores fortasse mox superaturos esse veros homines carne et sanguine compositos. Qui investigator invadit in theatrum extremum veneris machinalis, ut demonstret, quam cupidus sit Homo sapiens crepundia venerea adhibendi. David scitē disserit de vetustis instrumentis vibratoriis, quae excitabantur mechanismo horologii aut machinā vaporariā. Necnon a Davide describitur apparatus masturbationis pedali adhibendus mulieribus destinatus. Qui a.1926 constructus est ab ingeniariis Lipsiensibus.

Idem auctor in anthologiâ Iaponicâ saeculo septimo decimo scriptâ lêgit de „itinerario pulvino libidinoso". Haec vulva artifialis in Iaponiâ "azumagata" (compensatio mulieris) appellatur, celtio est confecta, foramine instructa, examito obtecta. Nautae autem Batavi in itineribus suis mercatoriis per totum orbem faciendis lectulos suos communicabant cum pupis coriaceis manu consutis.

Itaque adhuc in Iaponiâ pupae venereae appellantur „uxores Batavae". Sed tales pupae pridem non iam conficiuntur e corio. Ut exemplum afferatur: Negotiatio Iaponica, cui nomen est „Orient Industry", vendit pupas mulierum aspectûs perfectê humani, quae dicuntur simillimae esse iuvenibus mulieribus Iaponicis necnon, si tanguntur, viros eodem modo excitare quam iuvencae Iaponicae. Haec negotiatio primum maius lucrum accepit pupis suis, quae appellabantur "Antarctica". Olim Iapones investigatores polares tales pupas secum tulerunt ad „Showa" stationem antarcticam, ut iisdem calefierent longis hiemibus antarcticis.

Alterum exemplum: Negotiatio US-Americana, cui nomen est „RealDoll", quae dicitur ducere mercatum puparum venerearum veris puellis simillimarum: quae pretio 6500 (sex milium quingentorum) dolariorum praebet vendendas pupas "Leah" aut "Stephanie" – quae habent – pro gustu emptoris – fasciarum pectoralium magnitudinem aut 65A aut 75H. Utraque pupa viros empturientes allicit tribus „voluptatum portalibus". Etiam praebetur "Charlie", cui applicari potest penis magnitudinis variabilis nencnon „ânus optabilis".

Num haec omnia nihil sunt quam figmenta pseudo-erotica veneri veloci et superficiali destinata? Hideo Tsuchiya, praeses negotiationis „Orient Industry": „Nequaquam" inquit „talia sunt. Uxor enim Batava magis valet quam pupa aut obiectum quodlibet: Quae uxor artificialis potest esse amatrix inaestimabilis, qua efficiuntur sensûs caritatis et tutelae et teneritudinis."

Similia affirmantur a Davide Levy. Num robotores feminini et masculini post pauca decennia tam similes erunt hominibus, ut habeantur pro consortibus venereis amatorem humanum aequantibus, immo superantibus?

Aspectus humanus videtur esse problema minus. Iam ante duos annos Hiroshi Ishiguro revelavit robotorem sum femininum, cui nomen imposuit "Repliee Q1". Quo nomine minus amabili lector ne fallatur: Nam haec creatura Ishiguronis vere digna est, quae habeatur pro primâ feminâ historiae humanae robotorali. David Levy refert eandem „gyn(aec)oidem" propter 42 (quadraginta duo) actuatra pneumatica posse moveri et se gerere more humano. David suavissimê affectus: "Haec femina artificialis" inquit „videtur respirare, manûs potest movere more humano, reagit, si tangitur".

At multo difficilius quam res exteriores applicare est robotoribus quodammodo inspirare animam. Hoc facere robotorologis nondum sat bene successit, quia adhuc desunt technemata quaedam fundamentalia: Exempli gratiâ organis robotorum sensoriis hôc tempore nondum fieri posse, ut iidem socios humanos diversos sat firmê fideliterque discernant unum ab alio. At si robotor consortem vitae suum non agnoscat, immo, si eundem confundat cum alio homine, perfacile fieri posse, ut deleatur amor humano-robotoralis.

Tamen David vaticinatur progressum robotoralem factum iri rapidissimum. Qui minimê dubitat, num robotoribus imbui vel instillari possint cura animi et affectus miserationis et aegritudinis societas, sal atque animus facetus et amor caritasque – Davidi haec omnia videntur nihil esse nisi quaestiones rectae rationis technicae adhibendae. Tales commotiones animi, velut affectum miserationis, nihil esse nisi „pensum discendum" ideoque „non nimis difficile esse robotores iisdem implere." Machinae nihil esse faciendum nisi hominem consortem esse observandum, deinde sagaciter deliberandum esse de hominis cogitationibus, tum aptê et commodê reagendum.

David: "Intelligentiâ artificiali" inquit „fieri poterit, ut robotores agant, quasi ea omnia experta sint, quae verus homo potest experiri in vitâ suâ." Exemplum affert amoris: Si qui robotor amorem simulat persuasibilter – potestne adhuc negari eundem esse amore affectum? Quid, si machina dicit „Amo te" et haec verba ita sonant, ut machina credatur verê amare?

Commoda autem amatorum androidum, si comparantur cum humanis, Davidi videntur esse inexsuperabilia: adulterium, morositas, mores Abderitani, odium vasa escaria eluendi, furor lusûs pedifollii fanaticus – omnia haec mala conubialia abolitum iri. Ipsa mors a robotore evitabitur: Nam David totam robotoris personalitatem vult condere laminis computatri fixis: Si corpus eius consenuerit, novum fabricabitur, cui indatur persona computatro recondita.

Et quid de venere robotorali? Babae, quanta commoda! Robotores semper esse ad venerem paratos, semper obsequentes, numquam spe decipi, numquam migraenâ vexari – iisdemque indi posse phantasias venereas aut lenes aut asperas, maximê varias et exoticas: robotori indi posse programmata "artis amatoriae totius orbis terrarum" necnon „modum discendi", qui destinatus sit „discipulo veneris novicio". Vaginae dimensiones penisque magnitudines et corporis fragrantiam et genera barbae – fore, ut haec omnia eligi possint ad libitum.

David: "Finge tibi animo mundum, in quo robotores ferê tales sunt quales nos. En quantum hoc valebit ad societatem humanam." Immo hic investigator scientificus exponit etiam quaestiones morales, quae solvendae erunt invasione robotorum factâ: Eritne turpe androidem amicis dare mutuum aut robotorem amici adhibere amico inscio? Licetne androidem fraudare? Quid maritus dicet uxore sibi insusurrante: „Hodie nolo tecum, volo coire cum robotore?"

Davidi persuasum est ipsas uxores, etsi in initio sint cessaturae, mox laetê libenterque praelaturas esse robotores patri familias flaccescenti atque sudore madenti. Eaedem, cum plerique viri sint mediocris tantum potentiae, quanto veneris egeant, iam apparere ex ingenti numero olisborum vibraculorumve, quae quotannis vendantur.

Et quid de viris? Eorum causâ videtur non esse necessaria tota ista subtilitas intelligentiae artificialis.

Henricus enim Christensen, coordinator Europaei Retificii Investigationis Robotoralis (European Robotics Research Network): „Viri" inquit „lubidine affecti parati sunt ad ineundas simplicissimas pupas inflabiles". Tantulam artem technicam facilem esse superatu: „Omnes pupae" Henricus inquit „quae moventur, iam erunt meliores quam illae." _________________________

* David Levy: "Love and Sex with Robots. The Evolution of Human-Robot Relationships". Domus editoria Neo-Eboracensis Harper; 336 pp.; 24,95 US-Dolaria.

Hanc relationem d.10.m.Dec., a.2007 in periodico interretiali „SPIEGEL-online" inventam (titulus originalis: „ROBOTIK – Liebhaber mit Platine", cfr DER SPIEGEL 50/2007, d.10.m.Dec., a.2007, p.154) e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Appendicula grammatica ab interprete subiuncta

Verbum „androīdēs, -is m./f.." respondet adiectivo Graecanico, quod est aut masculini aut femini generis generis; idem significat „is qui est viro/homini similis" et in casûs declinandum est ratione, quae sequitur (cfr William T. Stearn, Botanical Latin – History, Grammar, Syntax, Terminology and Vocabulary, 2.a ed., Edinburgh 1967, p.97: GROUP C bryoides (M.&F..) et epiphloeodes (M.&F.)).

singularis

pluralis

N.

androīdes

androīdēs

G.

androīdis

androīdum

D.

androīdī

androīdibus

Acc.

androīdem

androīdēs

Abl.

androīde

androīdibus

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae