Annus
2 0 0 8


01A two-

Ecce zarafa (sive camelopardalus) Rotschildiana duas septimanas nata cum matre sua per therotropheum "Safarense" West Midlands comitatus Britanni Worcestershire ambulantes.

Multos nummos possidet vir ille Simbabuanus, sed multam simul pecuniam? Hypernflatione saevienti regimen Hararense decrevit decem zeros de chartinummis detrahendos esse.

Est mos nonnullis Pakistanis imagine Osamae bin Laden autoraeda sua longa ornare.

Vitulus a biocolytis servatur de inundatione fluminis Arra, quae comitatum Hibernicam Limerick vastavit.

Arbores amoris: mos est novus Moscoviae iuvenibus, cum nubant, repagula ramis arborum pontem Luzkovianum ornantium addere. Si tamen arbores hac re feliciores fiant, dubitandum est.

 

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae