Annus
2 0 0 8


d

d.26. m.Iul. a.2008, h.09:42

USA

Virum sclopetasse in herbisectrum defectum – ab astynomis comprehensum esse

Apparuit hunc virum esse ebrium et irâ incensissimum: In Wisconsiniâ Americanâ civitate foederali vir 56 (quinquaginta sex) annos natus ab astynomis comprehensus est, cum sclopetavisset in herbisectrum (Angl. lawn-mower) sui. Nam eidem non contigerat, ut hanc machinam incitaret. Nunc ei viro imminet custodia publica.

Hammaburgo et Milvôcio (Milwaukee) ex urbibus – Meus est hortus, meum herbisectrum, meum sclopêtum. His ferê verbis vir quidam Wisconsinianus defendit, quod impetum fecerat in herbisectrum suum defectum, cui nomen est „Lawn Boy". "Licet mihi hoc facere, meum est herbisectrum, meus est hortus. Ergo licet mihi ibidem sclopetare, quandocumque libet." At astynomi de hac re aliter senserunt – itaque Keith(ium) Walendowski(um) propter telum illicitê possessum et quietem temeratam comprehenderunt.


Sclopetator Walendowskius: "Licet mihi hoc facere, meum est herbisectrum, meus est hortus; ergo licet mihi ibi sclopetare, quandocumque libet."

Statione BBC nuntiante testes astynomis rettulerunt Walendowskium „apparuisse inebriatum".

Vicina autem, cum animadvertisset impetum a viro 56 annos nato in herbisectrum factum, magistratûs certiores fecit. Walendowskio horti possessori iracundo, si quidem damnabitur, imminent multa 11.000 (undecim milium) dolariorum necnon custodia sex maximum annorum triumque mensium. Secundum stationem BBC Walendowskio in hypogeo domûs suae comprehenso astyphylaces invenerunt sclopetum et clavam electricam et embolos sclopetarios.

Herbisectrum autem extra domum inventum est, quam Walendowskius inhabitat unâ cum matre suâ. Quidam mercator Milvocianus a BBC refertur dixisse Walendowskium aegrê id assecuturum esse, ut herbisectrum repararetur sumptibus negotiationis. „Omnia detrimenta" ille inquit, „quae facta sunt actionibus a fabricatore non commendatis, non spectant ad +garantiam."

Hanc relationem d.26.m.Iul. a.2008, h.09.42 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „USA – Mann schießt auf kaputten Rasenmäher - festgenommen") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae