Annus
2 0 0 8


27

d.27. m.Iul. a.2008, h.11:34

CAERIMONIA INSOLITA

Virum in matrimonium duxisse mulierem mortuam

Quidam vir Francogallus quattuor annis post mortem mulieris a se amatissimae eandem nunc tandem in matrimonium duxit. Nuptiae concessae sunt decreto praesidentis extraordinario.

Ex urbe Parisiorum – Vir et mulier per duo decennia convixerant nullo connubio inter se coniuncti. Brevi postquam consilium ceperunt nuptias celebrandi, mulier in morbum incidit gravem. Quae a.2004 mortua est duobus mensibus ante diem nuptiarum praedispositam.

At vir perseveravit postulare, ut tamen fieret connubium officiale. Lêge Francogallicâ in casibus extrardinariis conceduntur conubia postuma.

Sponsus 68 (duodeseptuaginta) annos natus, qui est artifex, cum petaso sponsae in domo burgimagistri parvi vici in Francogalliâ meridionali siti apparuit, ut fieret caerimonia conubialis. Ad sollemnitatem celebrandam venerunt complures decuriae convivarum.

Hanc relationem d.27.m.Iul. a.2008, h.11.34 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „UNGEWÖHNLICHE ZEREMONIE – Mann heiratet tote Frau") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae