Annus
2 0 0 8


d

d.27. m.Iuli a.2008, h.19:07

TENNESSIENSIS CURSUS AMUCIANUS

Sclopetatio inter servitium divinum facta

Facinus sanguinolentum in ecclesiâ oppidi Knoxville Tenessiani commissum: Inter servitium divinum vir quidam telo igneo destricto huc illuc raptim sclopetavit. Complures homines violati in periculum mortis adducti sunt.

Vassintonio ex urbe – Modo cantabat chorus puellarum puerorumque, cum vir coepit sclopetare: in ecclesiâ quidam vir armatus die Dominico graviter vulneravit complures homines.

Statio televisifica localis, cui nomen est WBIR TV, rettulit virum illum mâne indiscriminatim huc illuc sclopetasse. Sex vel septem homines esse vulneratos, duos minimum in periculo mortis versari. Sed inter vulneratos nullos esse parvulos.

Duos viros communitatis religiosae participes sclopetatorem superatum retinuisse, usque dum ab astyphylacibus comprehenderetur. Idem describitur esse vir ferê quadragenarius flavis capillis longis.

Ecclesia dicitur pertinere ad communitatem Christianam Unitariorum. Ille vir autem, quantum astynomi usque nunc sciunt, non fuit membrum huius communitatis. Causa facinoris adhuc est incerta.

Hanc relationem d.27.m.Iul. a.2008, h.19.07 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „AMOKLAUF IN TENNESSEE – Mann schießt während Gottesdienst um sich") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae