Annus
2 0 0 8


27

d.27. m.Iul. a.2008, h.16:32

FAMILIA AMPLISSIMA

Mulierem Canadianam peperisse infantem duodevicesimam

Verisimile est parvam Abigailam Ionce per totam vitam numquam fore solam: Huic puella, quae nata est in Canada, sunt 17 (septendecim) fratres sororesque. Eius mater Livia hôc partu est mulier in Columbiâ Britannicâ ex 20 annis omnium fecundissima.

Abbotsfordio ex oppido Canadae – Octo pueri, decem puellae: Mulier, quae emigravit e Dacorumaniâ, in Canadâ peperit infantem duodevicesimam. Alexander (Alexandru) Ionce pater superbus die Saturni dixit Liviam uxorem suam 44 (quadraginta quattuor) annos natam die Martis in lucem edidisse filiam Abigailam. Quae puella neonata pependit 3500 (tria milia quingenta) gramma.


Familia Ionceana (cum nonnullis tantum filiarum filiorumve):
"Sivimus Deum moderari vitae nostrae"

Ceteri 17 (septendecim) parvuli paris coniugum aetatem habent, quae est inter 20 (viginti) menses et 23 (viginti tres) annos. Alexander dixit se non praedisposuisse tantam multitudinem liberorum: "Nil fecimus nisi sivimus Deum moderari vitae nostrae." Num etiam proles esset exspectanda, pater non pandit.

Livia Alexanderque a.1990 (millesimo nongentesimo nonagesimo) in Canadam immigraverunt. Alexander dixit familiam accepisse telephonemata a diurnariis Germaniensibus, Dacorumaniensibus, Angliensibus necnon Canadensibus. Livia est mulier in Columbiâ Britannicâ ex 20 (viginti) annis omnium fecundissima.

Secundum ephemeridem, c.t. est "Vancouver Province", familia habitat in domo, quae est septem cubiculis dormitoriis. Sed ibi non esse apparatum televisorium.

Liberi appellantur Ioana (23 annos nata), Alexandra (22), Anca (21), Adrian (19), Raluca (18), Alex (15), Lidia (14), Timothy (13), Sefora (11), Otniel (10), Miriam (9), Simion (8), David (7), Aaron (6), Naomi (5), Filip (4), Paula (23 Monate) necnon Abigail neonata.

Hanc relationem d.27.m.Iul. a.2008, h.16.32 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „XXL-FAMILIE – Kanadierin bringt 18.Kind zur Welt") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae