Annus
2 0 0 8


d

d.26. m.Iul. a.2008, h.16:41

AUTORAEDARII INEBRIATI

Viros rapidê vectos deprehensos esse nudos

Stupuêre cives oppidi Sancti Augustini (St. Augustin) prope Bonnam siti: Astyphylaces duos viros retinuerunt autoraedâ vectos, quia aliqui accola animadverterat viros autoraedam gubernare more insolito. Ambo enim viri erant ebrii – et nudi.

Bonnâ ex urbe – Qui offenderunt eo quod bene mâne rapidê vehebantur per oppidum Sancti Augustini. Astynomi rettulerunt brevi post horam sextam matutinam virum apparuisse autoraedam typi VW Golf gubernantem, qui veheretur nimiâ velocitate per aream stativam. Testis oculatus perquam stupefactus est, cum autoraeda consisteret et viri sedes permutarent: Ambo autoraedarii fuerunt nudi.

Astyphylaces autem arcessiti vehiculum ibidem non iam poterant sistere; quod paulo post alio loco in urbe est visum.

Investigatione factâ et autoraedâ sustentâ astyphylaces cognoverunt ambos autoraedarios reverâ esse nudos necnon perquam inebriatos. Quidam astyphylax adnotavit: „Diploma gubernationis" inquit „unius viri inventum et confiscatum est, quamvis fieri non posset, ut explorarentur eius vestimenta."

Hanc relationem d.26.m.Iul. a.2008, h.16.41 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „ALKOHOL AM STEUER – Polizei stoppt nackte Raser") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae