23
Rectorem scholae cultro petitum esse a discipulo
Biberacensis schola realis Dollingeriana
Puer 15 (quindecim) annorum mane diei Mercurii cultro petivit rectorem scholae realis Dollingerianae.
BIBERACO ex oppido Suebico Inter colloquium in rectoratu factum, in quo agendum erat de classe repetendâ, puer destrinxit cultrum coquinarium secum allatum et leviter vulneravit pectus rectoris 41 (quadraginta unum annos) nati. Quidam locutor officii consiliarii provincialis (orig. Landratsamt) dixit cultrum a costâ resiluisse. Discipulus a magistrâ placatus ab astyphylacibus est comprehensus. Eius condiscipuli non fuerunt in periculo.
Idem discipulus classem octavam iam repetiverat. In officio consiliarii provincialis Biberacensis praepositus officii scholae eruditionisque dixit illi discipulo, ut tandem scholam aliquam absolveret, scholâ reali relictâ adeundam esse scholam principalem (orig. Hauptschule). Schola realis Dollingeriana maxima est septem scholarum realium huius circuli provincialis; eadem non habetur pro scholâ difficultatum socialium maiorum (orig. „Brennpunkt(schule)").
Etiam in oppido Heidenheim die scholae ante ferias ultimo accidit res extraordinaria. Ibidem enim, cum puer 13 (tredecim) annos natus minatus esset se facturum esse cursum amucianum, arcessiti sunt astyphylaces. Puer videtur easdem minas scripsisse molestiâ temporis (orig. Langeweile) vexatus.
Hanc relationem d.23.m.Iul. a.2008 in periodico interretiali „SZON – Das Internetportal der Schwäbischen Zeitung" editam (titulus originalis: „Schüler sticht auf Rektor ein") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Minae amucianae in scholâ Heidenhemiensi scriptae
Quidam discipulus 13 (tredecim) annos natus eo, quod minatus est se die ante ferias ultimo facturum esse cursum amucianum, effecit, ut astyphylaces arcesserentur.
HEIDENHEMIÂ ex oppido Astynomi die Mercurii nuntiaverunt praepositos scholae die Martis minas conscribillatas invenisse in loculo depositorio mensae alicuius in oeco classiario statutae. Astyphylaces ab iisdem certiores factos deinde compluribus discipulis perquisitis invenisse puerum illum 13 annos natum.
Astynomi dicunt eundem discipulum concessisse se sine causâ et prorsus inconsideratê illa verba minacia iam septimanâ ante inter institutionem scripsisse sub mensâ scholari. Se die Lunae horâ institutionis conatum esse textum delere, sed hoc sibi non contigisse. Astynomi nunc deliberant, num puero solvendi sint sumptûs laboris astyphylacum.
Hanc relationem d.23.m.Iul. a.2008, h.15.40 in periodico interretiali „SZON – Das Internetportal der Schwäbischen Zeitschrift" editam (titulus originalis: „Amoklaufdrohung an Heidenheimer Schule") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|