Annus
2 0 0 8


De vestitibus militaribus parvi pretii

De vestitibus militaribus parvi pretii

Quomodo potest custodia publica parcius vestitus militares sibi comparare? In Italia hoc excogitaverunt ii, qui astynomis praesunt, indumenta officinae Polonae aut Dacoromanae (alii aliter referunt) fabricanda committere. Sed cum dena milium vestituum astynomis tradita sunt, omnes compererunt in unoquoque "POLIZZIA" inscriptum esse, cum Italicum verbum ad custodiam publicam appellandam "POLIZIA" sit; praeterea pleraque crepidarum paria praedita dissimili longitudine erant. Quas ob causas ministerio rebus internis addicto vetusti vestitus atque crepidae ex receptaculis extrahenda fuerunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae