Annus
2 0 0 8


01A Japanese woman drinks sake through the stem of a lotus leaf,

Mulieres Iapones bibunt sake de calamo folii loti, qua re credunt valetudinem corroborari.

Operarii Sinenses purgant tectum "Nidi Avis" id est stadii nationalis Pecchinensis, ubi principalia certamina Olympiorum mox sunt habenda.

Avicula mordet linguam venditoris in foro avium Bagdati in urbe capitali Iraquiae.

Umbellum contra solem protegens usui etiam esse potest militibus curruum loricatorum, ut est hic miles vigilias tenens ad urbem Tripolim Libanorum.

Umbello autem descensorio utens miles Gallicus ad forum Concordiae cadit exercens ante pompam diei nationalis 14 Iulii.

Pueri gaudent imbribus monsuniacis regionem Malabon insularum Philippinarum vastantibus, praesertim quod tempore calamitatis scholam frequentare non debeant.

Summa summarum sumo ludus est, quem Iapones tantum prope aestimare sciant, ut tempore huius certaminis diebus praeteritis Nagoyae habiti.

Elephantes etiam in viiis Angelopolis Californianae conspicere potes, si satis mane domo exeas, ut bestias circi Ringling Bros & Barnum Bailey per vias urbis lente ambulantes videas.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae