Annus
2 0 0 8


08

d.08. m.Iul. 2008, h.09:30

ANGLIA

Virum 44 annos natum mortuum esse nimiâ copiâ aquae sumptâ

Hic vir voluit dolorem impugnare: Quidam Britannus 44 (quadraginta quattuor) annos natus, qui laboravit e gingivâ inflammatâ, dolores studuit eo mitigare, quod potavit complures litras aquae. At istam therapiam idem vir vitâ non superavit.

Londinio ex urbe – Andreas (Andrew) Thornton tribus diebus consumpsit denas litras aquae frigidae, ut sopiret gingivam suam dolorosam. Nam idem vir 44 annos natus ab ephemeride „Daily Mail" refertur recusavisse, ne sumeret medicamenta.


Aqua potulenta: Nimiâ copiâ aquae sumptâ effecta est mors.

Andreas incola Bradfordii oppidi Anglici, qui officium gessit repositoris (orig. Lagerist), therapiâ Draconêâ per triduum adhibitâ denique collapsus in nosocomîum est illatus. Cum Andreas titubaret neque iam distinctê loqui posset, primo medici putaverunt eundem esse inebriatum.

At reverâ haec symptomata effecta sunt cerebri intumescentiâ, cuius ipsius in causâ fuerunt consumptus aquae exaggeratus necnon corporis elutione immoderatâ. Postridie Andreas animam efflavit.

In auditione iudiciali ad hunc casum pertinente, qui factus est mense Decembri proximo praeterito, nunc affirmata est causa mortis officialis „infarctus myocardii consumptu aquae immoderato effectus".

Hanc relationem d.08.m.Iul. a.2008 h.09.30 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „ENGLAND – 44-Jähriger stirbt nach Wasser-Überdosis") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae