Annus
2 0 0 8


04

d.04. m.Iul., a.2008, h.15:30

INNOCENTIA IPSO ADN DEMONSTRATA

Virum innocentem post 15 annos custodiae dimissum

Homines scelus passi putaverant eius faciem a se recognosci: Itaque Patricius (Patrick) Waller per 15 (quindecim) annos custodiâ tentus est, damnatus est rapinae gravioris et abductionis violentae. Quae scelera a Patricio facta sunt numquam – id quod nunc demonstratum est analysi ipsius ADN (= acidi dysoxyribonucleinici).

Hammaburgo ex urbe - Patricius Waller animo erat elatissimo: Qui matrem complexus flebat singultans. In oeco iudiciali Dallasiensi nihil audiebatur nisi eius fletus. "Omnia" Patricia Cunningham filio suo inquit „omnia sunt bona, mi fili carissime! Miseria finita est. Liber es. Nunc venies domum." Per quindecim annos Patricius sederat cratibus inclusus – at auditio, qua absolutus et dimissus est, facta est per quinque minuta.


Patricius Waller crimine absolutus (a sinistris): "Animo sum incredibiliter grato"

Idem ex anno 1992 (millesimo nongentesimo nonagesimo secundo) custodiâ erat detentus – propter rapinam graviorem et abductionem paris coniugum Dallasiani. Patricius 38 (duodequadraginta) annos natus, postquam est absolutus: „Animo" inquit „sum incredibiliter grato. Ego sum fortunatissimus". Septimanâ proximâ praeteritâ iudices enuntiaverant dubium non esse, quin vestigia et indicia effecta essent ab alio viro – et Patricius damnatus esset iniustê.

Is autem vir, qui reverâ scelera commiserat, dixit, quis fuisset sui complex – et ambo facinus fecisse confessi sunt coram eodem iudice. Sed iidem non iam possunt puniri: Facinus, cuius Patricius erat iniustê punitus, interim impune factum est praescriptione longi temporis. A.1992 iidem delinquentes par coniugum Dallasianum abduxerant et aliquot centum dollaria rapuerant; marito os obvolverant et uxori molestiam exhibuerant obscenam. Cum vigil hoc animadvertisset, ambo effugerant.

Coniuges autem scelus passi postea putaverunt se cognoscere Patricium esse unum e sceleratis. Qui perseveravit dicere se esse innocentem necnon causam dicens attulit argumentum absentiae. Tamen Patricius damnatus est custodiâ perenni. Patronus Patricii nunc dixit eundem, ut evitaret poenam etiam graviorem, falso confessum esse partem facinoris illius.

Patricius non est primus custodiae publicae captivus, qui indiciis novâ ratione technicâ inventis demonstret se esse innocentem. In districtu Dallasiano ex anno 2001 (bis millesimo primo) iam 19 (undeviginti) viri a iudice absoluti sunt custodiâ iam puniti, plures quam ubique in ceteris regionibus Civitatum Unitarum. Tales homines iniustê damnati adiuvantur ab opere fundato Neo-Eboracensi Innocence Project, quo etiam solvuntur sumptûs novae argumentationis ipso ADN faciendae et homines quondam captivi adiuvantur ad societatem denuo accommodandi.

Absolutio Patricii in oeco iudiciali observata est a sex captivis prioribus, qui ipsi in summâ detenti erant custodiâ centum ferê annorum – antequam demonstraverunt se esse innocentes, ut absolvi possent. Qui viri quodammodo per novum ritum in auditionibus huiusmodi iudicialibus solent apparere et absolutis dona facere. Patricio donatum est novum telephonum mobile.

Patricius: "Collegi" inquit „symbolas ephemeridum de his viris omnibus scriptas. Eorum historiis perlectis spem concepi aliquando similia factum iri de me."

At Patricius absolutus est tertio demum conatu facto: Bis enim, ut casus suus analysi ipso ADN faciendâ retractaretur, petiverat frustra.

Hanc relationem d.04.m.Iul. a.2008 h.15.30 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „DNA-Beweise: Unschuldiger nach 15 Jahren aus US-Haft entlassen") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae