Annus
2 0 0 8


OECONOMIA VERO GLOBALIS

OECONOMIA FIT GLOBALIS

Poloni et Bulgari pretia cochlearum augent

Oeconomiam rem vero globalem fieri monstrant hodie etiam cochleae, quae semper erant cuppediae Francogallorum. Pretium eorum cito cretum iri putatur a mercatu peritis Gallicae Foederationis Annonae Protegendae propter... incrementum oeconomiae terrarum Europae Orientalis.

Galli licet maximi sint cochlearum comesores - manducant enim annuatim 14.000 tonnarum horum animalium invertebratorum - nullo modo ipsi eas colligent, nam in Gallia pleraeque species cochlearum lege proteguntur. Hoc pro iis faciunt imprimis cives talium civitatum ut Polonia et Bulgaria. Hae ambae novae terrae sociae Unionis Europaeae satis cito tamen ultimis in annis evolvuntur, qua re fit, ut non tam multi Poloni Bulgarive inveniantur, qui cochleas in silvis pratisque quaerere velint, nam labor est haud immolestus, at si etiam volunt, maiora salaria poscunt. Maioribus mercedibus operariorum crescunt autem pretia ipsius cibi.

Condiciones fiscales non mutatae sunt tantum in praedis cochlearum in ipsa Francogallia, ubi imprimis regio Burgundiae suis cochleis gloriatur, quae praedae tamen non multi hodie sunt - 99% cochlearum debent Francogalli ex alienis terris in suam invehere. Rebus ita stantibus comesores escargots a la bourguignonne debebunt mox pro cibo sibi tam dilecto plus nummorum solvere.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae