01An artist works on a sand sculpture during the first international sand sculptures festival in the Bulgarian town of Burgas.
Talias sculpturas sculpunt sculptores in arena litoris maris
ad urbem Bulgarorum Burgas.
Ecce simulacrum Sibirensis dei fulguralis Agby, qui secundum
nonnullos homines gentis Evenki ante centum annos calamitatem
demisit in silvam ad flumen Tungusca, quam calamitatem studiosi
plerique effectum ictus asteroidis fuisse putant. Simulacrum
illud stat in epicentro ictus.
Palaestini Aegyptum inire cupientes exspectant donec licebit
illis transgredi limen Zonae Gazeticae.
Puer panem cotidianum fert in forum urbis capitalis Afghanorum,
Cabul.
Mater cum filio birota utens viam, quae sibi aperta sit,
quaerit in labyrintho automobilium Pecchini Sinarum.
Imbres monsunici ab adultis ut calamitas videntur, pueris
tamen saepe gaudio esse possunt, ut hic in viis metropolis
Mumbaiensis Indorum.
Pax denuo regnat in viis urbis principalis Mongolorum, Ulan
Bator, pugnis biocolytarum cum actuosis oppositae partis finitis
- nuntiant media officialia. Contentio tamen adhuc quasi in aere
sentitur...
Navis "Argo" denuo oram Colchidis petit, nunc nautas
omnium 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae ferens. Hic eam
videmus euripum Corinthiacum tranatantem.
Scripsit ANL
|