Annus
2 0 0 8


Spain claimed their first major title for 44 years after winning Euro 2008 with a deserved victory over Germany.

HISPANIA-GERMANIA 1:0

Primum a 44 annis pedilusores Hispani titulo campionis Europae potiti sunt, superantes proportione portarum 1:0 Gemanos in certamine finali ludorum Euro 2008. Plerique diurnarii commentatores putant victoriam capere iis iuste contigisse, nam melius hostibus luserint, multo actuosiores se praebentes.

Solum et decisivum punctum collegit pro Hispanis in 33. minuta agonis petitor Liverpoolensis Fernando Torres ictum faciens super iacentem humi ianitorem Germanum Jens Lehmann, folli sibi a Xavi scite tradito.

Altera vice paene contigit Hispanis in 80. minuta portam Germanorum violare, ictu a proxima distantia perfecto a Marcos Senna.

Pro Teutonibus autem Michael Ballack in altera parte agonis proxime ad punctum colligendum venit, frustra tamen.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae