Annus
2 0 0 8


Spain produced a superb display to cruise past Russia and set up a Euro 2008 final against Germany on Sunday.

RUSSIA-HISPANIA 0:3

Optime hodie ludentes Hispani fuderunt atque fugaverunt Russos, ter portam horum violantes, sibi autem nullum follem in reti relinquere hostibus sinentes. Tali effectu ad certamen finale ludorum Euro 2008 promovetur grex Hispanorum, qui contra Germanos die Solis luctabitur. Russi tamen cum Turcis de tertio loco pugnabunt.

Hispani, licet triumphaverint, damnum magnum simul acceperunt: in prima agonis parte contusione musculi cruris laboravit David Villa, qui maximum numerum portarum a se violatarum e totis lusoribus ludorum adhuc reportavit. Contusio videtur haud parva esse, neque speratur Villa die Solis pugnaturum esse. Utrum valeat eum substituere lusor Arsenalis, Cesc Fabregas, rogatio irresponsa manet. Hodie Fabregas, Villa iam absente, spiritus vero movens gregis se esse praebuit optime follem petitoribus, ut Daniel Guiza et David Silva, tradens. Contra Germanos tamen res verisimiliter non erunt tam faciles...

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae