GERMANIA-
GERMANIA-TURCIA 3:2
Ultima demum in minuta agonis decretoriam portam pro Germanis
vicit Phillip Lahm, folli fruens a Thomas Hitzlsperger sibi
tradito, ianitore Rustu Recber nihil contra facere valente. Eo
modo promoti sunt lusores Teutones in certamen finale ludorum
pedifolii Euro 2008, licet omnes fere reportatores iudicent
Turcos melius Germanis se tempore totius certaminis tenuisse.
Primum punctum pro Turcis in 22. minuta expugnavit Ugur Boral,
deinde tamen effectum adaequavit Bastian Schweinsteiger de
proxima distantia ictum ad portam Portae perficiens. Postea
Miroslav Klose in 79. minuta primum Germanis spem victoriae
praebuit, mox tamen Semih Senturk effectum in 86. minuta ad 2:2
reduxit. Dein Lahm ut deus ex machina ultimo in temporis momento
apparuit suis salutem ferens...
Scripsit ANL
|