Annus
2 0 0 8


Unde luna creata est?

Unde luna creata est?

Quidnam luna ad terram pertinet? Novum responsum huic quaestioni apparatu spectroscopico, id est et radios conspicuos et invisibiles examinanti, ab instituto Americano NASA et universitate Sicagensi confecto comparatur.

Nam ex investigatione spectroscopica liquefactae et postea coagulatae materiae quae de monte ignivomo Kilauea, in insulis Havaiis, (quem in imagine adposita eructantem conspicis) defluxit id cogitur, lunam ex immani conflictu terrae cum immani saxo caelesti ortam esse: hoc adfirmat in actis "Science" Nicolas Dauphas magister universitatis Sicagensis, qui solidata reliqua magnae eruptionis anno MCMLIX facta examinavit, praecipue ferri atomos isotopas, id est eiusdem elementi pondere dissimiles: inde studiosus observavit, novo ponderali spectrometro usus, mutationes isotoporum aestu MC graduum Celsianorum effectas in crystallis lapidis illius qui "olivinum" appellatur. Eadem ratione non tantum saxa solidata ex illo ignivomo monte, sed etiam multorum terrae locorum necnon saxa quae de sideribus deciderunt et de luna et planetis in terram translata examinanda sunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae