LUSITANIA-
LUSITANIA-GERMANIA 2:3
Pedilusores Germani iam certi sunt certatu semifinali ludorum
de campionatu Europae, Lusitanis (Portucalis) a se Basileae
victis effectu 2:3.
Primus portam Lusitanorum violavit Bastian Schweinsteiger
folle sibi a Lukas Podolski tradito ictum de proxima distantia
petens. Deinde pilam a Schweinsteiger praebitam usus est collega
eius Miroslav Klose, capite follem in portam Lusitanam pulsans.
Nuno Gomes spem Portucaloroum revocavit punctum pro suis in 40.
agonis minuta vinciens, mox tamen Michael Ballack tertia vice pro
Germanis folle portam Lusitanorum incurrit.
Alterum follem pro Lusitanis 87. minuta in porta hostium
reliquit modo in ludum ab exercitatore Luiz Felipe Scolari missus
Helder Postiga. Agon tamen iam iamque finiturus erat...
Scripsit ANL
|