Annus
2 0 0 8


Russia-

RUSSIA-SUETIA 2:0

Tempore totius fere agonis in area dominantes Russi effectu 2:0 super Suetos triumphaverunt, sibi transitum ad certamina quartae finalis partis tutantes, licet primum ludorum agonem - contra Hispaniam - perdiderint.

Ita petitor Roman Pavlutsenko, folle ab Alexandro Aniukov ei tradito, portam Suetorum violat in 24. minuta agonis...

dum Andrei Arsavin victoriam pleniorem reddit 50. minuta altera vice follem in portam Suetorum ponens, nunc folle utens optime a Iuri Zirkov recepto.

 

GRAECIA-HISPANIA 1:2

Graciam Salisburgo superantes Hispani ad quartam partem finalis e grege "D" pervenerunt, immo "iustius" Russis, hi enim duo, illi autem omnia tria sua certamina adhuc vicerint.

Non omnia tamen Iberis ab agonis principio bene contingere videbantur, nam primum follem in portam ingesserunt Helleni, ictu Giorgos Karagounis in 42. minuta. Postea tamen effectum adaequavit Ruben De la Red at Daniel Guiza ictu decretorio victoriam suis, Graecis luctum comparavit.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae