Annus
2 0 0 8


De certaminis pedifollici Europaei altero tempore

De certaminis pedifollici Europaei altero tempore

Ex sedecim gregibus qui in Helvetia et Austria ad poculum Europaeum vincendum certant, octo superstites iucundissimas ultimas pugnas Vindobonae et Basileae pugnabunt: si spectatores lusibus nuper praeteritis gavisi sunt, abhinc ad summum voluptatis pervenimus.

Lusitania (seu Portugallia) cum Germania Jovis die certabit, quarum prior laudem ob celerem et diligentem lusionem meruit, neglecta clade ab Helvetiis sublata, altera vero exspectationes partim fefellit. Croati optime ac robuste in manu B praestiterunt, ergo provident observatores Turcas facile profligatum iri: sed certaminis singularis exitus semper incertus est. Saturni die turma Batavorum manus C triumphatrix Russos aggredietur, qui recenti tantum pugna optime se gesserunt. Die vero Solis Hispania, quorum lusores "Furiae rubrae" appellantur, Italiam post pessimum initium redivivam superare conabuntur: sed superstitio imminet, nam ab anno MCMXX (sic!) Hispani Italiam in certaminibus Europaeis aut mundanis superare nequeunt.

Fruamur ergo spectaculosis lusionibus!

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae