Annus
2 0 0 8


aaa

Omnium antiquissimum templum Christianum compertum esse putatur

Archaeologi Instituti Rihab, in oppido Iordaniae septemtrionalis, mirum se comperisse adfirmant. Sub antiquo templo sancto Georgio dicato, quo perpauci toto in orbe vetustiores invenias, cellula subterranea est signis Christianis praedita. Quae vestigia magister Abdul Qader Al-Hassan, qui institutum dirigit, non tantum supraposito templo antiquiores putat, sed omnium reliquiarum Christiani cultus antiquissima.

Aula est in quam paucis gradibus descensis initur, XII metra longa VII metra lata, ubi in uno ex brevioribus parietibus, cuius forma orbicularis est sicut hapsidis, lapides sedilium more circumpositi sunt. "Multa pulcherrima invenimus - ait magister Al-Hassan - id est sepulcra testas lampadas nummos ferreasque cruces". In una ex parietibus cuniculum patet, unde a propinqua cisterna aqua suppeditabatur. Nam aula non solum templum sed etiam refugium fidelium profugorum ab Hierosolymis fuisse putatur, quod inscriptio in pavimento testificatur: "Septuaginta a Deo et divino dilecti".

Non omnes rerum antiquarum studiosi opinioni isti consentiunt quoad loca et res compertas ipsi viderint: nam numquam templa Christiana tertio saeculo p.C.n. vetustiora inventa sunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae