BOHEMIA-
HELVETIA-TURCIA 1:2
Ancipiti Marte diu pugnaverunt Helvetii et Turci Basileae,
caelo obnubilato nemini vero favente. In fine tamen certaminis
Turcis, ictu Arda Turan, altera vice contigit follem in porta
Helvetorum relinquere. Quod significat Helvetos certaminibus,
quorum sunt prater Austros hospites, post tres primos agones non
plus adfuturos.
BOHEMIA-LUSITANIA 1:3
Ter Lusitani, inter quos et Cristiano Ronaldo, portam
ianitoris Bohemici Petr Cech Genavae Helvetorum violaverunt. Hic
tamen videmus Bohemos, ictu petitoris Libor Sionko, singulam suam
follem in reti Portugalorum in 17. agonis minuta ponere. Ita
Lusitani certi iam sunt se in quarta parte finalibus lusuros.
Scripsit ANL
|