De certamine Europaeo pedifollico
De certamine Europaeo pedifollico
In urbibus et oppidis Helvetiae et Austriae a die VII mensis
Iunii certamen pedifollicum Europaeum habetur, quo inter se
contendunt XVI manipuli superstites postquam ceteri Europae
greges exclusi sunt; nullus grex ex insulis Britannicis certamini
interfuturus est. Anno MMIV Graecia victoriam obtinuit.
Sedecim greges pedifollici ita in quattuor manus partiti sunt:
manus A: Respublica Cecha, Helvetia, Portugallia (seu
Lusitania), Turcia
manus B: Austria, Croatia, Germania, Polonia
manus C: Batavia (seu Regiones Inferiores), Dacoromania,
Gallia, Italia
manus D: Graecia, Hispania, Suetia, Russia.
Ex octo optimis quattuor singulis certaminibus totidem
victores praevalebunt, qui poculum inter se contendent.
Suum quaeque optimum tres ex manibus iam habent; Portugalliae
enim itemque Germaniae et Hispaniae parum arduum ad postrema
tempora pervenire videtur. In manu C tamen omnes exceptis
Dacoromanis de principatu contendunt. Sed res novas exspectare
spectatoribus licet.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|