Annus
2 0 0 8


01A Palestinian man throws a stone with a slingshot during clashes with Israeli security forces in the West Bank village of Nilin.

ORBIS PICTUS

sive eventus praeteritorum dierum illustrati imaginibus a variis agenturis diurnariis praebitis:

Funda militare olim incolae insularum Balearium optime sciverunt, hodie autem cives Palaestini Israelianos milites his telis petentes, sicut hic in vico Nilin Ripae Occidentalis Iordani.

Camelopardalis Carroll lingit catulum suum ante septimanam in therotropheo urbis Romae natum.

Iuvenis Sinensis in ruina domus urbis Renjiaping provinciae Sichuanensis, motu terrae die 12 Maii percussae.

Eadem calamitate tecto ipsius privatus puer urbis Beichuan cibum comedit in castris e regionibus tremore afflictis refugarum.

Monumentum trium praeclarorum pedilusorum manus Manucianorum Unitorum (Manchester United) ad stadium Old Trafforid postitum. Quorum pedilusorum 'trinitas' sunt Bobby Charlton, Denis Law et George Best.

Aeroplanum Brasiliense hos homines in sangala procul a cultu civilisationis viventes prope limitem Peruviensem invenit.

Qui homines talibus in tuguriis in media silva pluviosa vitam agunt...

... neque vero gaudent aeroplano de caelo appropinquante, minantes aeriplanigas hastis arcubusque.

Ita corpus inclinans tenilusor femina Russica, Maria Sarapova, quartum sequentem agonem certaminis Lutetiensis vincit.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae