Annus
2 0 0 8


De sindone

De sindone

Sacra Sindon, id est linteum quo multi Christiani redemptoris mortui corpus involutum esse putant, fidelibus ostendetur: hoc dicitur pontifex Romanus nuntiaturus esse, responsurus reliquiae custodis litteris, id est archiespiscopi Taurinensis. Linteum sanctum vere anni bismillesimi decimi per menses duos in theca hodiernis artibus technologicis suppeditata aspicere licebit: publica instituta decem miliones euronum ad magnum eventum comparandum iam pollicita sunt. XII centena milia peregrinorum anno bismillesimo, XXV centena milia anno duodebismillesimo linteum admirata sunt.

Quid est Sindon?

Sindon quam Christiani catholici sacram appellant linteum ex lino est IV metra et XXXVII centimetra longum CXI centimetra latum, ea ratione intextum, qua in Aegypto et in Oriente Medio ante viginti saecula solitum erat; cuius artis memoria saeculis subsequentibus evanuit. Sacrae Sindonis custos est archiepiscopus Augustae Taurinorum, ubi ab anno MDLXXVIII servatur; inde bellis tantum instantibus ablata est, verbi gratia annis MDCCVI et MCMXXXIX. In linteo plura mortui vestigia aspiciuntur, de quibus Sindonis credentes ea cogitant, quae hic descibuntur .

De corporis impressione

Adfirmant ii, qui linteum illud re vera Christi testimonium esse, paulo post mortem Jesu corpus exanimatum a cruce ablatum et super sindonem depositum esse: apud pedum signa impressum esse digiti vestigium unius ex illis, qui Iesu cadaver transvexissent. Cur tamen imago viri in linteo impressa est? Sunt qui dicant eam signum esse refulgentis aurae e Christo resurgente promanantis, ceteri putant illa vestigia oleorum aloës et myrrhae propter vaporem ammoniacum e corpore manantem commutatorum et textui adhaesorum esse. Nam studiosi compererunt hominem diu immobilem aloës oleo perunctum lini texturam infuscare itaque imaginem suam linteo imprimere posse.

De cruoris vestigiis

Haematologi accurate de cruoris vestigiis indagaverunt: sanguis est generis AB hominis crucis poena occisi, qui per quadraginta horas tantum in sepulchro mansit et postridie sabbatum multo mane resurrexit, tabe nondum coepta. Vulnera viri sindone involuti flagellorum verberibus confectae videntur, cruor super facie et in cervice posteriore spinarum sertum impositum testificatur, latus dextrum vehementius quam sinistrum percussum esse observatur. Duos clavos non manibus sed pulsibus, unum pedibus infixos esse probat linteum, desunt tamen ambo pollices, qui nervo pulsus affecto manibus inhaeserunt.

De mortis causa

Medici confirmant virum Sindonis interiisse aut ob gravissimam spiritus difficultatem, cuius causa damnati positura fuit, aut ob suffocationem spasmis effectam musculorum respirando dicatorum, aut denique ob cordis rimam.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae