SQUASH PROPIUS LUDIS OLYMPICIS
SQUASH PROPIUS LUDIS OLYMPICIS
Teniludium pressum saluberrimum
Maxime, inter omnia genera athleticae, sanitati
prodest teniludium pressum (squash)
- iudicaverunt rerum athleticarum periti ab actis "Forbes"
sententiam rogati. Qui titulus adhortatus est Internationalem
Foederationem Teniludii Pressi (WSF),
ut officialiter huic disciplinae peteret statum olympicum.
Bonitas teniludii pressi in eo sit, quod optime
corroboret corpus atque imprimis musculos necnon cogat lusores
maximam copiam caloriarum (517 tempore dimidiatae horae)
comburere. Valde prosit etiam teniludium pressum exercere cordi
circulationique sanguinis ac reddat hominem generaliter magis
aptatum ad extrema patienda. Alterum genus athleticae maxime
salubre a peritis Forbesianis nominata est remigatio, tertium
autem escensus rupinarum.
Secundum multos commentatores diurnarios rei athleticae,
titulo maxime salubris disciplinae nunc ornatum teniludium
pressum verisimiliter certamina olympica tenebit ab anno 2016.
Aliae causae, quibus haec disciplina gratiam apud rectores
Internationalis Commissionis Olympicae sibi vincere potest, sint:
nullus adhuc publice notus usus inter lusores incitamentorum
prohibitorum; voluntas omnium optimorum athletarum ludis
olympicis adesse, quod non est casus exempli gratia pilamalleatii
(golf) neque follis basi (baseball); facilitas
certamina tenendi (quibus parva aula satis facit) necnon ea
cinematographare; iam adeptus status disciplinae officialis
ludorum Asiaticorum, Panamericanorum ac Communitatis Britannicae.
Difficultatem tamen esse pilam tam citissime in teniludio
presso moveri, ne a telespectatoribus saepe illa conspici potest.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|