BRADYPUS IN NATURA OBSERVATUS
BRADYPUS PRIMUM IN NATURA OBSERVITATUS
Tardigradum dormire brevius opinato
Bradypus (sive Latinius: tardigradus)
mammale est, quod maximam vitae partem agit de arboribus pendendo
dormiendoque - ita de his somniculose se semper in vivariis
gerentibus animalibus e sangala (i.e. silva tropica) Americae
Meridionalis et Mediae oriundis a vulgo putatur. Quam rem, utrum
vera sit an non, probare adhuc nemini contigit, nam animalia haec
in natura viventes in densa fronde quasi immoti manent foliis
vescentes ac semel tantum per 7-9 dies descendentes ad terram,
quae iis solum ut locus latrinae servat. Nunc tamen, post longas
ac strenuas observationes biologi Germani, duce Niels Rattenborg
MaxPlanckiani Instituti Avibus (sic!) Studendis,
repererunt bradypoda dormire cottidie tantum decem horas, tot
ergo, quot ante centum annos plerique cives Europaei.
Quod invenire studiosis Rattenborgianis in silvis Panamae
contigit, quod applicavissent pelli nonnullorum horum animalium
instrumenta parva electronica tempus dormiendi metientia.
Experimentum monstravit bradypoda in natura viventem in summa
media dormire 9,6 horas per diem. In therotropheis autem, ubi
esca iis gratis suppeditatur, dormiunt tardigradi plenas 15 horas.
Bradypus ad familiam pertinet xenarthrorum sive edentatorum,
cuius membra sunt etiam myrmecophagae. Manus bradypodos instructa
est tantum tribus digitis cum longissimis falculis. Ingenium iis
etiam inest caput, ubi velint in radio 270 graduum, sine ulla
collo molestia circummovere.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|