Annus
2 0 0 8


kkk

Robertus Rauschenberg

Robertus Rauschenberg, cui nomen Milton Ernest parentes dederunt, Athuriportu in oppido Texas anno MCMXXV natus est. Post militare munus iuvenis XXII annos natus scholam picturae Kansas Oppidi adire coepit, sed confestim Lutetiam Parisiorum iter fecit Academiam Julian frequentaturus: ibi Susannam Weil cognovit, quam paulo post uxorem duxit. In Americam rediit ut apud Collegium Montis Nigri, in civitate Carolinae septemtrionalis, Josephi Albers discipulus fieret qui multis annis ante in praeclara schola Germanica Bauhaus docuerat: Novi Eboraci exinde vivere et pingere coepit, modos "abstractorum expressionistarum" sequens.

Primum anno MCMLI operas suas ostendit, quas "Candidas picturas" et "Nigras picturas" appellaverat, insequenti anno Romae "Capsas privatas", deinde Novi Eboraci "Sculpturas elementorum" et "Picturas rubras": unde celeberrimae "Operae coniunctae" ortae sunt, quarum unam in imagine adposita aspicere potes. Anno MCMLVIII imagines ex actorum diurnorum photographematis in picturas transferre coepit, itaque Dantis "Infernum" decoravit; postquam vero modos effingendi Andreae Warhol admiratus est, artibus xerographica et lithographica uti coepit.

Iam fama Roberti diffunditur: anno MCMLXIV Venetiis biennali picturae praemio exornatus est. Reclamationum contra bellum Vietnamense particeps fuit et artifices inopes munificavit. Recenti technologia obstupescens, imagines lithographicas "Series Lunae saxosae" appellatas confecit. Anno MCMLXX in insulam Captivam domicilium suum contulit, in pelago prope Floridam, ubi novas pingendi rationes creavit nullas rerum imagines effingens. Sed nondum Roberti commutationes desierant: nam antiqui Aegypti et remotae Asiae miros labores admiratus novis signis artem suam ditiorem facit. Anno MCMLXXXI opus longissimum creare coepit, trecenta metra in longitudinem patens; postquam Chiliae fodinas officinasque fusorias vidit, sculpturas ex metallo conficere coepit, numquam pauperum neque aegrotorum oblitus.

Gravi cerebri ictu anno MMII percussus ideoque paralysi semicaptus, die XIII mensis Maii anni MMVIII obiit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae