Annus
2 0 0 8


HeninAbit

INOPINATUM CONSILIUM IUSTINAE HENIN

Prima tenilustria mundi abit

Contra exspectationem omnium optima tenilustria mundi, Iustina (Justin) Henin, decrevit se certaminibus teniludii non plus affuturam.

Iam diu de hac re cogitavi - dixit 25 annorum mulier Belga. - Omnia, quae cupiveram, attigi. Tantum teniludio vivebam. (...) Nunc nova futura mihi sunt obeunda et minime volo consilium meum mutare.

Omnes teniludii fautores rogare nunc videntur: Cur id fecisti, Iustina? Proximus prateritus annus non erit ei facilis ut homini - divortium enim cum marito fecit, cum patre autem rixam diu ducebat - sed optimus ut athletae: vicit 10 e 14 certaminum, in premiis 5 miliones dolariorum sibi comparavit (quod adhuc nemini in orbe tenilusorum spatio unius anni contigerat) ac collexit 5.700 puncta indicis WTA, tertia parte plus quam sui aemula maximi momenti, Russica Maria Sarapova.

Immo magis omnes consilium Henin mirantur, quod captum id sit solis duobus septimanis ante initium certaminis Roland Garros, quod certamen semper ei maxime gratum erat - triumphavit enim in tribus praeteritis his agonibus seriei Plagae Grandis.

Hoc tamen anno aliquid mirum cum Iustina Henin factum sit: quasi semper fessa in certaminibus apparebat, ante duas septimanas Berolini perdidit duellum cum Dinara Safina et eodem die recusavit quin Romae novi agoni adesset. Nunc patet consilium eius non tantum ad certamen Romanum attinere.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae