"Cômęs homines' - haec verba si comparas cum iis, quae usque nunc de domo Fritzlianâ innotuęrunt, videntur esse merę irrisoria.
Ibidem Elisabetha 42 annos nata e manibus torsoris sui est liberata - ipsius patris proprii. Qui dicitur per 24 annos filiam captam tenuisse et constuprasse; Elisabetha peperisse septem infantes - ab ipso patre suo genitos.
Kerstina, quae interim habet annos 19 (undeviginti) et Stephanus duodeviginti (18) et Felix 5 (quinque) annos natus coacti sunt remanere apud matrem in carcere, ne umquam hypogeum relinquerent. Carcer erat altitudinis 1,70 m (unius metri - virgula - septem), instructus erat elutoriâ sellâ pertusâ (WC), aediculâ coctoriâ, pavimento non plano. Astynomi referunt cellam unâ tantum fenestrâ esse instructam.
Tribus filiis aliis, qui hodie habent annos quindecim et quattuordecim et duodecim, a patre concessum est, ut in publicum prodirent, iidem a Iosepho Fritzl in oppido dicebantur esse nepotes, qui ab eodem „curarentur".
Iosephus hominibus vicinis aliisque sibi notis fraudulenter narrabat filiam suam evasisse, verisimile esse eandem vivere apud sectam religiosam, - Elisabetham infantulos „limini suo imposuisse"et apoculasse. Itaque Elisabetha Amstetta in oppido habebatur pro matre infamissimâ.
"Nolite me quaerere"
Elisabetha Fritzl, quae postquam liberata est, curatur a grege psychologorum, interim dixit se ex anno aetatis undecimo iterum iterumque constupratam esse a patre suo. Se a patre suo m.Augusto anni 1984 (millesimi nongentesimi octogesimi quarti) in hypogeum allexisse, vinxisse, inclusisse.
Iosephus mendax magistratibus nuntiavit se filiam suam amissam desiderare, narravit fabellam sectae religiosae mente fictam, immo epistulam ostendit, quam dixit scriptam esse a filia sua Elisabetha Fritzl: Cui inscripta erant verba „Nolite me quaerere".
Non intellegitur, quomodo fieri potuerit, ut Iosephus Fritzl una cum uxore tres filiorum filiarumque aleret inque scholam mitteret, sed nullo modo in suspicionem veniret magistratuum. Astynomi dicunt usque nunc saltim nulla esse indicia. quibus appareat Iosephum Fritzl constuprasse etiam nepotes suos.
Idem 73 (septuaginta tres) annos natus nihil dicit de criminibus sibi obiectis.
Rosa Maria eius uxor ipsa dicit se nihil scivisse de facinoribus mariti sui. Franciscus Polzer, praeceptor Officii Criminalis Austriae Inferioris: "Quae" inquit „rem a fortunâ datam esse pertulit."
E septem infantibus, quos in carcere suo subterraneo peperit Elisabetha vehementi traumate laborans, unus post partum mortuus est. Eius cadaver dicitur a Iosepho Fritzl combustum esse.
Elisabetham „videri esse perturbatissimam"
Res eo demum emanavit, quod Kerstina 19 annos nata incidit in morbum gravissimum. SPIEGEL TV accepit Elisabetham Fritzl patre primum resistente perseveravisse postulantem, ut Kerstina inferretur in nosocomium.
Astynomi deinde conati sunt invenire matrem Kerstinae - et nunc demum animadvertit Iosephum Fritzl ipsum effecisse, ut Elisabetha evanesceret.
Astynomi dixit indagatores cum Elisabetham liberarent, eandem visam esse „perturbatissimam" et statu corporali fuisse malo."
Postquam longius colloquium factum est et affirmatum se numquam conventuram esse patrem necnon filiam filiosque curatum iri, Elisabetha parata erat totam rem sibi factam explanare.
Kerstina 19 annos nata adhuc est in nosocomii statione intensivâ.
Astynomi pergunt rem indagare in familiae Fritzlianae domo atque horto. Investigationem factum iri per dies, fortasse per septimanas. Unus ex indagatoribus: „Sunt ibi res" inquit „tales, ut nolimus videre."
Quatenus casus Fritzlianus similis sit Kampuschiano
His casus Amstettensis in memoriam revocat Natascham Kampusch, quam puellam a.1998 (duodebismillesimo), cum esset aetate decem annorum, quidam vir violenter abductam incluserat in hypogeum doműs suae. Natascha octo et dimidio annis demum post aestate anni 2006 (bismillesimi sexti) potuit liberari.
______
Argumentum huius relationis diurnariae conferatur cum verbis sequentibus:
(1)In civitate Antiochiâ rex fuit quidam nomine Antiochus, a quo ipsa civitas nomen accepit Antiochia. Is habuit unam filiam, virginem speciosissimam, in qua nihil rerum natura exerraverat, nisi quod mortalem statuerat.
Quae dum ad nubilem pervenisset aetatem et species et formositas cresceret, multi eam in matrimonium petebant et cum magnâ dotis pollicitatione currebant. Et cum pater deliberaret, cui potissimum filiam suam in matrimonium daret, cogente iniquâ cupiditate flammâ concupiscentiae (sc. rex) incidit in amorem filiae suae et coepit eam aliter diligere quam patrem oportebat: Qui cum luctatur cum furore, pugnat cum dolore, vincitur amore; excidit illi pietas, oblîtus est se esse patrem et induit coniugem.
Sed cum sui pectoris vulnus ferre non posset, quadam die primâ luce vigilans inrumpit cubiculum filiae suae, famulos longę excedere iussit, quasi cum filiâ secretum conloquium habiturus, et stimulante furore libidinis diu repugnanti filiae suae nodum virginitatis eripuit, perfectoque scelere evasit cubiculum. Puella vero stans dum miratur scelesti patris impietatem, fluentem sanguinem coepit celare: sed guttae sanguinis in pavimento ceciderunt.
(2)Subito nutrix eius introivit cubiculum. Ut vidit puellam flebili vultu, asperso pavimento sanguine, roseo rubore perfusam, ait: „quid sibi vult iste turbatus animus?" Puella ait „cara nutrix, modo in hôc cubiculo duo nobilia perierunt nomina." Nutrix ignorans ait „domina, quare hoc dicis?" Puella ait „ante legitimam mearum nuptiarum diem saevo scelere violatam vides." Nutrix ut haec audivit atque vidit, exhorruit atque ait „quis tantâ fretus audaciâ virginis reginae maculavit thorum?" Puella ait „impietas fecit scelus". Nutrix ait „cur ergo non indicas patri?" Puella ait „et ubi est pater?" et ait „cara nutrix, si intellegis quod factum est: periit in me nomen patris. Itaque ne hoc scelus genitoris mei patefaciam, mortis remedium mihi placet. Horreo, ne haec macula gentibus innotescat."
Nutrix ut vidit puellam mortis remedium quaerere, vix eam blando sermonis conloquio revocat, ut a propositae mortis immanitate excederet, et invitam patris sui voluntati satisfacere cohortatur.
(3)Qui cum simulatâ mente ostendebat se civibus suis pium genitorem, intra domesticos vero parietes maritum se filiae gloriabatur. Et ut semper impio thoro frueretur, ad expellendos nuptiarum petitores quaestiones proponebat dicens „quicumque vestrum quaestionis meae propositae solutionem invenerit, accipiet filiam meam in matrimonium, qui autem non invenerit, decollabitur." Et si quis forte prudentiâ litterarum quaestionis solutionem invenisset, quasi nihil dixisset, decollabatur et caput eius super portae fastigium suspendebatur. Atqui plurimi undique ręges, undique patriae principes propter incredibilem puellae speciem contemptâ morte properabant. ...
Hanc relationem d.27.m.Apr. a.2008 h.21.59 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „Inzestfall Amstetten - Das waren immer so nette Leut!") e Theodisco sermone in Latinum convertit eidemque relationi verba ex HISTORIA APOLLONII REGIS TYRI excerpta addidit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis doműsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: