Annus
2 0 0 8


INFORTUNIA CANICULARIA

TRIA INFORTUNIA CANICULARIA

d.30. m.Apr. a.2008, h.08:23

MEXICUM

Unditabulatorem a caniculâ marinâ petitum esse mortuum

Ecce drama, quod factum est ad litus Oceani Pacifici Mexicanum: Quidam US-Americanus in Guerrero Mexici civitate foederali a caniculâ marinâ petitus mortiferê violatus est. Idem unditabulator ad terram allatus in nosocomio mortuus est.

Acapulco ex urbe – Locutor gubernationis Mexicanae die Martis declaravit virum Franciscopolitanum sanguine effuso esse mortuum, cum a caniculâ ita morsum esset, ut efficeretur vulnus femoris 38 (duodequadraginta) centimetra longum. Magistratus locales cognoverunt virum a caniculâ interfectum esse Adrianum Ruiz 24 (viginti quattuor) annos natum, qui unâ cum compatriotâ unditabulasset.

Porro locutor gubernationis Guerreronianus declaravit virum morsum adhuc vixisse, cum ad litus ferretur. Quia arcera arcessita lentius vecta esset ad litus valde remotum, virum violatum autocineto privato in nosocomium allatum esse. At unditabulatorem ibidem paucis minutis post adventum mortuum esse.

Hoc infortunium factum est die Lunae in litore oppidi, cui nomen est Troncones, in occidentem versi, 100 (centum) ferê chiliometris ab urbe Ixtapa remoti. In Mexico homines valde raro petuntur a caniculis marinis. Anno 2006 (bis millesimo sexto) unus tantum casus huiusmodi innotuit, qui non mortiferê factus est.

Hanc relationem d.30.m.Apr. a.2008 in periodico interretiali, c.t. „Spiegel online" inventam (titulus originalis: „Surfer nach Hai-Attacke verblutet") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

________________________________________________

d.25.m.Apr.a.2008, h.20:04

"Subito ille clamavit: Canicula!"

En grave infortunium ante litus Californiae australis factum: Athleta exercens a canicula petitus mortifere violatus est. In litoribus propinquis homines moniti sunt, ne mare inirent. Quidam vir peritus putat athletam a canicula petitum esse propter vestem suam natatilem.

David (Dave) Martin, sicut omni mane diei Veneris, brevi post solis ortum una cum grege novem triathletarum exercebat ante litus Solanae (Solana Beach), cum subito est petitus. Locutor departimenti serifi Comitatûs Iacobopolitani (San Diego County Sheriff's Department) a diurnariis ipsius "Los Angeles Times" interrogatus: „Grex" inquit „natabat, cum Martinus subito „Caniculam" clamans sub aquam est tractus". Quattuor athletas alios illum statim a caniculâ abstulisse.


Victima impetûs canicularis: David (Dave) Martin.


Consternati sunt Californiani post mortem natatoris.


Homines necessarii terrore correpti sunt.

 


Ex helicopteris autocinetisque mare aspicitur ad inveniendam caniculam necatricem.


Homines indiciis monentur, ne ineant mare propter caniculam imminentem.

Vir 66 (sexaginta sex) annos natus ad stationem servatoriam allatus brevi post declaratus est mortuus esse. Grex servatorum, qui statim advenerat, eundem non iam servare potuerat. Canicula enim ambo crura Davidis morsu amputaverat.
Richardus Rosenblatt galeodologus (i.e. vir canicularum peritus) a
"LA Times" interrogatus dixit e vulneribus morsoriis concludi posse rem factam esse a magnâ caniculâ albâ (quam zoologi vocant Carcharodontem carchariam). Eandem maximê cupere phocas devorandas. Richardus galeodologus opinatur Davidi athletae vestem suam suam natatilem fuisse fatalem. Richardus: „Homo" inquit „tali veste indutus phocae haud dissimilis est".

Magistratûs obsaepserunt loca litoralia in ambitu 27 (viginti septem) chiliometrorum a loco infortunii sita. Homines in propinquis litoribus natantes aut velitabulantes moniti sunt, ut aquam relinquerent. Canicula ex helicoptero quaeritabatur. Sed magistratus hanc bestiam invenire tantum volunt. Nam Californianâ lêge bestias tutandi prohibitum est, ne magna canicula alba necetur.

Litus Solanae situm est versus directionem boreo-occidentalem 22 (viginti duobus chiliometris) ab urbe Iacobopoli. In California ultimus impetus caniculae mortifer factsu est mense Augusto anni 2004 (bis millesi quarti) in districtu Mendocino. Ex annis saeculi proximi praeteriti quinquagenariis ante litus Californianum decuria ferê impetuum mortiferorum facta esse refertur. Ad Californiae litus australe raro fiunt impetûs canicularum. Eaedem bestiae marinae plerumque homines petunt in aquis calidioribus, velut ante litus Floridae, quae sita est in ipsius USAe parte austro-orientali.

Hanc relationem d.25.m.Apr. a.2008 in Helvetico periodico interretiali, c.t. „20minuten" inventam (titulus originalis: „Plötzlich schrie er: Hai!") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

_________________________________________

INSULA REUNIONIS


Unditabulatorem mortuum esse morsu caniculae


In Insulâ Reunionis (La Réunion) prope Madagascariam sitâ si qui vir temerarius demonstrare vult, quantum sibi insit animi, ei libet *unditabulâre, id est tabulâ pervehi undas marinas (Angl. to surf) prope litoris partem, quod appellatur ‚Acrôtêrium Diaboli’: Nam propter canicularum multitudinem insolitam etiam vetitum est ibidem natare. Quidam vir 34 annos natus tamen ausus est ibi velitabulare – itaque nunc mortuus est morsu caniculae (canicula,-ae f. PLIN.nat.9,152 e.m.al. est i.q. Angl. shark, Fr. requin, Hisp. tiburón, Ital. pescecane, Theod. Haifisch).

Ex urbe Sancti Dionysii in Insulâ Reunionis sitâ – Ante Insulam Reunionis Francogallicam impetu caniculae facto quidam unditabulator gravibus vulneribus acceptis mortuus est. Siphonarii Urbis Sancti Dionysii rettulêrunt virum 34 annos natum post sectionem chirurgicam in nosocomio mortuum esse. Qui iuvenis heri unâ cum duobus amicis, quamquam interdictum erat, ne ibi nataretur, in Acroterio Diaboli prope Insulam Reunionis versus austrum sito unditabulaverat, cum subito canicula eiusdem viri bracchium morsum ab umero desecuit.

Uni ex eius amicis aegrê contigit, ut virum vulneratum ad terram traheret. "Quidam piscator, qui observaverat hoc infortunium, rettulit: „Post ambos viros cum viderem vestigium sanguinis, timui, ne canicula reverteretur". Celeriter quidem servatores advenêrunt, sed velitabulator iam nimium sanguinis amiserat. Itaque paucis horis post in nosocomio sectione chirurgicâ summae necessitatis factâ mortuus est.

Prope Acroterium Diaboli propter caniculas vetita sunt natatio aliaque genera athleticae aquaticae. Hac de causâ hic locus gratissimus est temerariis unditabulatoribus, qui velint demonstare, quantum insit sibi animi. Nonnulli ibi gerunt camisias t-formes, quibus impictus est diabolus. Ex a.1990 circa Insulam Reunionis facti sunt 25 impetûs canicularum; homines hos impetûs passi plerumque non sunt interfecti, sed violati evasêrunt. Ante septem annos ultimo mortui sunt urinator et natator, in quos impetum fêcerant caniculae.

Hanc relationem d.21.m.Aug. a.2006 in periodico interretiali, c.t. „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae