Lesbos islanders dispute gay name
Lesbi incolas in ius adituros esse
Quomodo appellandi sunt incolae Lesbi, insulae Graecae? Lesbii
(Anglice Lesbians). Eodem verbo etiam mulieres mulierum
amantes iam diu vocantur, quod prima talis mulier nota Lesbia
Sappho fuerit: cui rei studiosi recenter contradicunt, nam
poëtria praeclara mater familias et magistra tantum scholae
nobilium puellarum fuit. Quae si re vera suae vitae finem
imposuit, viri propter amorem fecit.
Nunc Lesbi cives in ius adire deliberaverunt, ne mulieres
homosexuales eodem verbo ac se amplius appellentur. Causam
promovit Demetrios Lambrou quidam, qui insulae incolum iura
violata eorumque existimationem offensam esse ait: vitam
cotidianam Lesbiorum ita molestia affici regimenque Graecorum
tantopere perturbari, ut insula haud suo nomine sed ex urbe
maxima Mytilene appelletur. De Hellenicorum homosexualium
communitatis nomine iudices propediem deliberaturi sunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|