CATENA ALIMENTARIA
CATENA ALIMENTARIA
Cibi cariores fiunt ob carius stercus
Quasi obstupefactus miratur mundus celerrime
crescentia pretia ciborum - ut oryza - minime tamen suspiciens
adesse his cibis rem, quae iis celerius fit carior: stercus arte
chimica factum, quo ultimis temporibus magis magisque agricolae
utuntur.
Nonnulla enim genera stercoris - quorum in fabricatione
nitrogenium imprimis adhibetur - ter fere tantum cariora facta
sunt solo praeterito anno, ut nuntiant acta "New York Times".
Eodem effectum est, ut etiam in divitissimis terris in gratiam
agricolarum reveniret stercus naturale, e.g. in US-civitate Iowa
agricolae denuo uti referuntur stercori suum per agros sparsi,
qui mos iam a nonnullis decennis hic in usu non erat. In
nonnullis civitatibus Medii Occidentis (Midwest) stercus,
licet carissimum, tanta vehementia emitur, ut periculum fiat, ne
limitare debeant tabernae quantitatem stercoris, quam singulo
agricolae poscere licet. In India thema stercoris pretii
celeriter crescentis in parlamento disputabatur. Sed maximi
momenti huius rei effectum sine dubio fieri posse ipsam cariorem
escam necnon fortasse famem revenientem in terras Tertii Orbis.
Cuius condicionis reum putatur crescens numerus habitatorum
mundi necnon celeriter in summa intermedia crescentia salaria in
Tertio Orbe (ut ad tempus recens nuncupabantur pleraeque terrae
Asiae et Africae). His numeris auctis augetur etiam desiderium
ciborum, at magnitudo globalis agrorum iam valde augeri nequit.
Rebus ita stantibus solum modum productionem ciborum maiorem
fieri esse magis magisque stercus in agris adhibere.
Videtur etiam rem fortasse non tam optimam esse magnos tractus
agri in terris meridionalibus datos ultimis annis esse cultui
palmae cocoinae necnon maizii, quae ambo non tam ad escam, quam
ad combustibilia facienda adhibitum iri. Talem tamen usum agrorum
postulaverunt in terris occidentalibus factiones Prasinorum.
Quibus etiam non placet nitrogenium ob damna ab eo ostiis
fluminum allata - nam a stercore adiutae algae tantopere
propagantur, ut omnem aliam vitam marinam a luce Solis prohibeant.
In adiuncta supra imagine monstratur usus stercoris in maximis
terris mundi necnon incrementum aut decrementum eius in ultimo
praeterito decennio. Ex qua imagine patet tantum Europam
Occidentalem necnon Canadam usum stercoris chimice facti ultimis
in annis significanter comminuisse (in Europa -23%, in Canada -11%).
Aliis in regionibus mundi usus stercoris crevit, exempli gratia
in Sinis gradu 38%, in India 54% et in Brasilia 81%.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|