Annus
2 0 0 8


Fere omnia quae e cinematis fictionis scientificae adhuc scimus mox re vera fieri -

Fere omnia quae e cinematis fictionis scientificae adhuc scimus mox re vera fieri pollicetur ab ephemeride Polono "Dziennik" interrogatus physicus MICHIO KAKU, auctor theoriae nervorum necnon librorum "Hyperspatium", "Universa parallela" et nuper divulgati "Physicae impossibilium".

Relinquamur moriens universum!

DZIENNIK: Re vera fere omnia fieri posse, ut scribis?

KAKU: Secundum duas theorias physicae, quae adhuc incolumes, id est a nemine contradictae, manent - scilicet theoriam quantorum ac theoriam Einsteinianam relativitatis - impossibile sit tantum perpetuum mobile necnon praecognitio futurorum. Illud enim negat regulae energiae conservandae, haec autem relationi causae et effecti. Multa alia, quae nobis hodie irrealia videantur -sicut iter per tempora, invisibilitas, teleportatio etc. - secundum has theorias fieri possunt. Et, ut physicis dicere mos est, si aliquid fieri potest, fiet.

Quid ergo de per tempora itineradno? Num possum in praeterita ire, ut parentes meos occidam antequam natus essem?

Potes, occides tamen non veros parentes tuos, sed quasi eorum gemellos geneticos, qui vivunt in alio universo nostro parallelo. Tua ipsius praeterita mutare non potes. (...) Certe hodie caremus technologia qua talia itinera perficiamus. Quae technologia mea sententia uti debebit cuniculo spatiotemporali sive vermiculato (Anglice 'wormhole'), sicut erat speculum illud magicum "Aliciae de terra mirabili". Iam hodie calculare scimus quantum energiae opus esset ad talem cuniculum aperiendum. Quae esset energia permagna, energia circiter unius hiatus atri. Per tempora itinerare ergo mos erit non nostrum sed nostri nepotum.

Quid de aliis a te supradictis? Ut invisibilitas...

Adhuc cogitabamus, me non excepto, invisibilitatem fieri non posse, nam nescimus lumen cogere ut circumreptet quoddam obiectum et deinde ad se reveniat, ut circumfluit aqua petram in alveo amnis stantem. Ante duos annos tamen scientistis universitatis Dukeanae US-Americanorum contigit substantiam invenire, quae ab iis 'metamateria' nuncupata est quaeque flectere valet irradiationem microundarum (quae homini oculis invisibiles manent). At experimento communi Califorianae Cal Tech, Germanae universitatis urbis Karlsruhe necnon laboratrinae Ames civitatis Iowa ante sex menses flectam esse lucem lasericam rubram et caeruleo-viridem. Ex quo patet nos post nonnulla decennia re vera habituros invisibilem paenulam instar illius a Harrio Potter possessae. Erit id tamen potius cylindrus quam paenula. Addere etiam debeo singulam rem adhuc non solutam esse: qui intus cylindri invisibili se inveniet, ut circumiecta conspiciat, debebit foraminibus in eo factis uti, visibiles ergo manebunt oculi eius quaesi in aere volantes!

Quando volabimus ad longinqua astra?

Non ante centum annos, caremus enim navibus tali itineri idoneis. Quae naves aut hydrogenium per aethras dispersa colligere sciant, aut velis giganteis, diagonali etiam nonnullorum centenorum chiliometrorum, instrui debeant. Ope permultorum laserorum Lunae infixorum talem navem cogere possumus volare celeritate etiam dimidiae velocitatis luminis. Navis astra petens etiam motris frui possit antimateria utentibus, sed hodie antimateriam accipere res esset pretiosissima. (...) Conari nihilominus debemus talia itinera excogitare, nam solum ad stellas semotas, sed etiam ad universa parallela (verisimiliter usu cuniculorum vermiculatorum), nam nostrum universum moritur. Expanditur scilicet tam vehementer, ut uno die temperies eius ad ultimum zero decrescet. Post ergo triliona annorum cosmos noster una cum omni eius vita intelligenti morietur glacie aeterna consumptus. Solam salutem nobis relictam esse alia universa petere.

 

 

 

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae