UMBELLA DECIDIT SECUNDUM PRAECEPTA DA VINCI
UMBELLA DECIDIT SECUNDUM PRAECEPTA DA VINCI
Casus 650 metrorum et... 523 annorum
In aeriportu militari ad oppidum Payerne de caelo
appulit 36 annorum Helvetus athleta deciduus Olivier Vietti-Teppa,
qui umbella descensoria usus est structa secundum praecepta
praeclari artificis renascentiae, Leonardi da Vinci.
"Omni ex parte umbella
optime se gessit" - dixti post terrae appulsum Vietti-Teppa
diurnariis Gallicae agenturae AFP.
Qui primus hominum est, cui talis casus contigit. Anno enim
2000 more Leonardiano decidere conatus est Britannus Adrian
Nicholas, sed cum tempore casus umbella non bene moderari valeret,
coactus est umbella secundaria uti, machinam Leonardianam pondere
80 chiliogrammatum a se deiciens.
Vietti-Teppa autem de helicoptero in altitudine 650 metrorum
volante decidit. Umbella aperuit 600 metris super terra.
Umbellam instar pyramidos structam esse omnino secundum
praecepta Leonardi da Vinci anno 1485 scripta, licet materiam
adhibitam esse syntheticam hodierni temporis. Non potest homo
tali umbella deciduus directionem volandi eligere. "Decidis
ut ventus vult" - dixit Vietti-Teppa.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|