TRUCHUS:
TRUCHUS: QUATTUOR SINENSES IN HORNOTINO CERTAMINE
MUNDANO
Alius pro titulo, alius pro centum
milibus librarum certabit
Ante undecim annos apud sponsatorem Gullielmum (William)
Hill appuaruit Ser quidam Pekinensis nomine Yu Senhuang, qui
sponsionem fecit ante annum 2011 campionatum mundi ludi truchi (Anglice
snooker) capturum esse
aliquiem e concivium sui, lusorem scilicet Sinensem. Sponsator
libenter accepit ducentas libras a Yu datas- narrat Michal
Kiedrowski, diurnarius de rebus athleticis scribens ephemeridis
Polonorum "Gazeta Wyborcza".
Quam pecuniam quasi praedam facilem
sponsator putavit, nam in 80 annorum historia campionatus mundi
huius generis lusus tudicularis sive biliardi numquam homo alius
quam Britannus aut Anglophonus titulum cepit - re vera praeter
Anglos, Caledonos et Hibernos tantum bis campio mundi factus est
incola coloniarum quondam Britanniae (anno 1952 lusor
Australianus, 1980 autem Canadianus). Lusus truchi ergo Britannis
tantum quasi restrictus semper manebat atque - putabat Hill - diu
manebit. Sine igitur metu sponsionem viri Sinensis proportione
certitudinis 1:500 intravit. Nunc fortasse solvenda ei erunt
centum milia (100.000) librarum.
In hornotino enim truchi certamine mundano inter 32 lusores
quattuor sunt Sinenses, quorum unus saltem ad alterum ludendi
gradum progredietur, nam duo Seres contra se primum luserint -
Marco Fu Hongkongiensis et Ding Junhui, quorum agonem
telespectaturi sunt in Regno Medietatis saltem centum miliones (100.000.000)
hominum. Hodie sponsatores Londinenses certudinem dant Sinensem
iam hoc anno campionatum capturum 1:7. Titulum defendit Anglus
Iohannes (John) Higgins.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|