Annus
2 0 0 8


Drunk Russian sleeps off knifing

De culmine ebrietatis

Georgius (Yuri) Lyalin, vir Russus LIII annos natus, ante paucos dies publico curru vectus domum rediit, ientavit et obdormivit; sed mulier eius cultri manubrium animadvertit ex viri tergo prominentem et festinantissime curavit ut saucius in nosocomium transferretur, ubi medici compererunt nullam partem vitalem vulneratam esse: quam ob rem Georgius Lyalin domum redibit, scelus subitum parvi faciens. Ebrietatis tamen sodalem poenas daturum esse nuntiavit iudex Vorogda, urbis Russiae septemtrionalis.

Georgius Lyalin, operarius electricus, cum custode quodam in eius loco laboris per totam noctem combibit et ibidem demum somno se dedit; mane laboratum ire noluit, sed curru publico domum se contulit, aliquot lucanicas comedit et cubitum ivit. Post horas duas mulier manubrium ex dorso prominentem animadvertit et adiutores confestim vocavit. Apud nosocomium medicus cultrum culinarium in viri corpore defictum comperit, cuius ferrum quindecim centimetra in longitudinem patebat: quod mollia tantum perforaverat nec quidquam vitae servandae necessarium vulneraverat. Sceleris auctor ipse facinus astynomis confessus est.

Nullum odium in Georgii animo manet, qui "Bibendo intenti eramus, - inquit - quidnam ebriis accidere non possit?"

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae