SPONSIONES FACIENDO RES PESSUM ITURAS SOCIETATES COLLOCATORIAS LUCRUM APPORTANT
SPONSIONES FACIENDO RES PESSUM ITURAS SOCIETATES
COLLOCATORIAS LUCRUM APPORTANT
Tempore egestatis divites fieri
Crisi hypothecaria ubique fere terrarum saeviente, iam
non tantum argentarias US-Americanas laedente, sed etiam alias
corporationes (General Electric,
Alcoa), aut regiones (urbs
Arctica Narvik Norvegorum), aut civitates totas (Islandia,
Irlandia, Hispania), quarum ratio acceptorum et expensorum magna
ex parte e novis creditis pendet, his omnibus rebus horribilibus
quasi non praesentibus inveniuntur societates commerciales, quae
ultimo in tempore haud parvum lucrum reportant - nuntiat
diurnarius Jenny Anderson pro ephemeride "International
Herald Tribune" scribens.
Aut potius: immo propter omnes illas res horribiles, quae in
oeconomia globali evenire videntur, eae societates lucrum
acceperunt, sunt haec enim societates collocatoriae (ut Credit
Opportunities Funds a Johanne Paulson conditae, Harbinger
Partners Philippi Falcone sive Quantum Endowment
praeclari Georgii Soros), quae ante unum aut duos annos sposiones
fecerunt mercatum immobilium in USA mox pessum iturum. Quod tunc
nemo fere - societatibus supradictis exceptis - crederet, nunc
tamen verum esse realitas amara monstrat.
Duae primo supradictae (Credit Opportunities I
et II) proximo praeterito anno (2007) reditum
reportaverunt 590 et 353 centesimarum; si scilicet mille
dolariorum iis anno 2006 exeunte credidisses, nunc apud Credit
Opportunities I haberes fere sex milia (5.900 USD)
et apud alteram societatem Credit Opportunities II
ex eodem pecunia haberes 3.530 dolaria. Minora redita reportant
societates Falconaria et Sorosiana, sed etiam haec lucrum
producunt tempore cum omnes aliae fere societates commerciales
incurrunt damna.
Quarum societatum moderatores hodie dicunt se iam anno 2001
conspexisse res malas in oeconomia Americana adventuras.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|