De staminalibus cellulis contra morbum Parkinson adhibendis
De morbo Parkinsoniano novis rationibus curando
Primum mures morbo Parkinsoniano affecti, postquam cellulis
staminalibus clonatione creatis curati sunt, convaluerunt: quem
exitum studiosi magni momenti reputant, nam inde facultas oriri
possit staminales cellulas singulo aegrotanti homini idoneas
fabricandi, si investigationes posteriores feliciter perfectae
erunt.
Nuntius in actis "Nature Medicine" recenter
apparuit, manipulum medicorum Novi Eboraci a Lorenz Studer
conductum apud Memorial Sloan Kettering Cancer Center, eadem
methodo usum qua ovis "Dolly" nata erat, cellulas
embryas produxisse singulis muribus morbo Parkinsoniano aegris
aptissimas: quae in cellulas neurosas conversae et in bestiae
cerebrum translatae morbi incurabilis signa magnopere
deminuerunt, nulla cum corporis reiectione. Nam eaedem erant,
atque hospitis cellulae neurosae.
Ex hoc constat methodos illa: muris caudae cellula erepta
nucleo orbatur, qui in cellulam nucleo pariter privatam
inseritur, cuius condicio ovi tantum est. Ovum deinde crescere
coepit quoad blaston fit, unde cellulae ebryae amoveri possint.
Cellulae illae iterum iuvenescunt, pristinum statum staminalem
attingentes, unde commutatio quaelibet fieri potest, neque
reiciuntur propterea quod ex eodem corpore ereptae sint.
"Idem efficere ad homines curandos perarduum est, - ait
diurnariis Lorenz Studer - nam nuclei translatio in humanis
cellulis minime comprobatum est."
Scripsit Herimannus Novocomensis
|