Annus
2 0 0 8


02

d.02. m.April a.2008, h.18:08

CREFELDA

Magistram neogamam cultro esse percussam

Tania S. aetatem assecuta est 37 (triginta septem) annorum: Paucis diebus post nuptias factas haec magistra disciplinae mathematicae in habitaculo suo Crefeldensi inventa est mortua. Astyphylaces corpus huius mulieris mortuum seminudum invenerunt in conclavi dormitorio.

Crefeldâ ex urbeTania, quae habebatur esse fide digna, cum institutioni defuisset, director gymnasii privati arcessivit astyphylaces. Ab actore publico astyphylaces dicuntur habitaculo aperto invenisse corpus mulieris mortuum seminudum.

Obductione factâ apparuit eandem consiliariam studiorum cultro percussam sanguine effuso esse mortuam. Investigatores primo neque homicidium raptorium neque venereum excluserunt.


Tania S., 37 annos nata: In habitaculo suo cultro percussa.

Cum maritus mulieris vivat in aliâ terrâ foederali, Tania sola vixerat in habitaculo subtegulano, quod videtur esse effractum. Tamen corpus percussae mortuum vestigiis pugnae vehementis erat insigne. Vicini mulieris indicaverunt se tempore facinoris nihil suspiciosi animadvertisse. Sed nocte ante diem Martis canem in habitaculo alicuius vicini latrantem vix potuisse tranquillari.

Nonnulla autem vestigia sanguinea in loco facinoris inventa fortasse continent sanguinem ipsius homicidae. Vestigia nunc analysibus laboratorii explorabuntur. Astynomi opinantur homicidam facinus committentem ipsum aliquatenus vulneratum esse. Telum homicidiale non est inventum. Apparuit ex habitaculo pecuniam esse ablatam.

Gerd (Gerhardus) Hoppmann caput commissionis homicidialis: "Haec mulier" inquit „quae dicebatur esse animo comi et tecto, videtur cum nemine rixata esse." Necesse est eandem mulierem hominem, qui se erat necaturus, aut secum ad habitaculum adduxisse aut eidem ianuam aperuisse, ut iniret.

Hanc relationem d.02.m.Apr. a.2008 h.18.08 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „Krefeld – Frisch verheiratete Lehrerin erstochen") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis doműsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Sequitur...

d.04. m.April a.2008, h.14:51

MAGISTRA CREFELDENSIS INTERFECTA

Virum 49 annos natum esse confessum

Cum pecuniam ex automato sumpsisset chartâ debitoriâ, quam furatus erat, ab astynomis inventus est interfector Taniae S. mulieris Crefeldensis 37 (triginta septem) annos natae. Idem vicinae amicus astynomis confessus est se facinus commisisse.

Crefeldâ ex urbe - Qui vir 49 (undequinquaginta) annos natus refertur confessus esse se cultro percussisse magistram disciplinae mathematicae in illius habitaculo. Hoc die Veneris affirmatum est ab astynomis et actoribus publicis.

Astynomi homicidam invenerunt, quia idem ad pecuniam accipiendam bis usus erat mulieris a se interfectae chartâ electronicâ. Semel hoc faciens homicida cinematographatus erat camerâ custodiariâ. Astyphylaces eundem virum die antea interrogaverant ut testem possibilem. Cum idem similis esset viro cinematographato, iterum interrogatus est; denique vir suspiciosus confessus est scelus commisisse. Idem claustrarius inoccupatus dicitur habuisse difficultates pecuniarias.

Die Mercurii – tribus diebus post nuptias factas – Tania S. cultro percussa et ferê devestita inventa est in conclavi dormitorio Crefeldensis habitaculi sui subtegulani. Corpus interfectae mortuum insigne erat vestigiis pugnae vehementis. Itaque astynomi usque nunc opinati erant homicidam in facinore committendo esse vulneratum.

Hanc relationem d.04.m.Apr. a.2008 h.14.51 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „Mord an Krefelder Lehrerin – 49-Jähriger legt Geständnis ab") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae