Annus
2 0 0 8


d

d.28. m.Mart. a.2008, h.17:00

CUSTODIA MORUM ARROGATA

Duos viros a cloacario inclusos esse in foricâ

Hic vir voluerat efficere ius et ordinem, sed nunc ipsi fuit causa dicenda: Quidam cloacarius duos viros, quos putaverat esse cinaedos, incluserat in casulâ latrinariâ, ne quid impudîcum facerent in loco publico.

Francofurto Moenano ex urbe – Idem custos morum a se ipso designatus propter libertatem illis raptam damnatus est multâ 1200 (mille ducentorum) euronum. Qui facinus confessus erat. Viri inclusionem passi necnon quaedam publica institutio benefica accipient quadringenos eurones. Si reus 48 (duodequinquaginta) annos natus hanc multam solverit, ab alterâ multâ, quae est 1600 (mille sescentorum) euronum (i.e. quadraginta portionum salarii diurnarum), absolvetur.

Cloacarius, cum forte fortunâ in casulâ latrinariâ in illos viros incidisset, eandem clave generali conclusit. Post unam demum horam cloacarius revertit. Interim iam advenerant astyphylaces ab hominibus praetereuntibus arcessiti. Cloacarius dixit illos viros - qui inter se ignoraverunt – a se pro cinaedis esse habitos. Cum non liceret actiones venereas fieri in foricâ, i.e. in latrinâ publicâ, illos a se inclusos esse.

Iudex: "Nequaquam" inquit „comprobanda est talis custodia morum arrogata". Perfacile futurum fuisse, ut istôc „facinore prorsus absurdo" fieret aliquid peius, exempli gratiâ, si viri illi fuissent claustrophobici.

Hanc relationem d.28.m.Mart. a.2008, h.16.21 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „Geldstrafe für einen ‚Moral-Sheriff’ – Kanalarbeiter sperrte Männer in Klohäuschen ein") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae