Duae urbes Philippinae in claritudinem pervenerunt proper spectacula crucifixionis: Kapitangan et San Fernando. In urbe Sancti Ferdinandi interea sunt tria loca crucifixionis. Ibidem hoc anno 23 (viginti tres) homines voluntarii, inter quos fuerunt tres mulieres, voluerunt facere iter Christi cruciarium. Praefecti urbis ab ephemeride „Manila Times" referuntur hoc spectaculum fovisse 3800 (tribus milibus octingentis) euronum datis. Causam attulerunt id, quod hôc more tradito allicerentur „aliquot milia philotheororum".
Crucifixus: "Mihi videor recreatus"
Inter priores voluntarios, qui in episcopatu Sancti Ferdinandi sinerent crucifigi, fuit Ferdinandus Mamangon 37 (triginta septem) annos natus. Ferdinandus brevi ante spectaculum dolorosum in vico Sanctae Luciae: „Equidem" inquit „a.1995 (millesimo nongentesimo nonagesimo quinto) coepi sinere me crucifigi, quia filius meus maximus natu in morbum inciderat et fere mortuus erat".
Ex illo tempore Ferdinandus quotannis subit hunc ritum. Eius filius maximus natu interum reconvaluit, sed nunc Alexander eius filiolus quinquennis laborat e stomacho. Ferdinandus: "Si ego" inquit „sum crucifixus, mihi videor ita recreari, quasi abluantur omnia peccata mea".
Paciano Aniceto, archiepiscopus Urbis Sancti Ferdinandi, tales crucifixiones vituperans dixit esse „ludos circenses". Idem a statione radiophonica, cui nomen est „Veritas 846" interrogatus dixit: „Monui voluntarios, ne umquam dedicationem suam adhiberent ad spectacula philotheororum agenda".
Gubernatio suadet: ut ante crucifixionem utantur siphunculo tetani evitandi
Ante crucifixiones voluntarii urbes permigrantes ipsi se flagellaverunt baculis bambusaceis et verberibus. Franciscus Duque Philippinus minister valetudinis in ephemeride "Manila Times" monuerat hunc ritum esse periculosum: "Flagellis sordidis effici possunt tetanus aliique morbi contagiosi":
Franciscus autem suadet voluntariis: Ante flagellationem ut vaccinentur sero tetani evitandi et ut studeant „flagris bene purgandis". Ministerium nolle impugnare ipsum ritum, nam eundem nonnulis esse quodammodo rationem paenitentiae agendae.
Ubique terrarum apud catholicos sunt quidam ritus parasceues dolorosi. Catholici fideles ingenti cruce dorso imposita more Iesu iter faciunt dolorosum, se vexant eo quod magnas strues lignorum gerunt dorso impositas.
Papam pedes lavare duodecim sacerdotum
In Vaticanâ autem sede sollemnia paschalia incohata sunt missâ Feriae Quintae in Cenâ Domini. In eâdem Papa Benedictus XVI. lavit pedes duodecim sacerdotum. Hac lavatione dicitur praeberi humilitas, qualem secundum fidem Christianam Iesus discipulis suis praebuerit illorum pedes lavans. Benedictus XVI. pedum lavationem explanavit esse symbolum purgandi, quod hodierno tempore haud minus valeret quam dobus milibus annorum ante.
Homines cottidie multis rebus impuris inquinari - verbis vanis, opinionibus praeiudicatis, falsitatibus. Lavationem pedum valere etiam purgationem animae et symbolum remissionis peccatorum. Papa Benedictus XVI. monuit homines, ne admitterent, ut animae suae imbuerentur veneno odii mutui.
Hanc relationem d.21.m.Mart. a.2008 h.11.20 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „Osterrituale - ‚Wenn ich ans Kreuz genagelt bin, fühle ich mich so erfrischt'") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: