De Clarae Lubich vita
De Clarae Lubich vita
Pridie Idus Martias Clara Lubich duodenonaginta annos nata ob
pulmonum morbum domi obiit, haud longe ab Roma.
Silvia Lubich, quae ita exemplo Clarae Asisii pellecta nomen
sibi a parentibus datum Silviam commutare voluerat, Tridenti, in
oppido Italiae septemtrionalis, anno MCMXX ex patre socialistico
et matre Christiana orta, Laureti sacrarium adolescens visitavit
ubi Mariae domus ab angelis transvecta esse narratur. Deinde
philosophiam Venetiis discere coepit, sed bello secundo mundano
furente, Deum tantum omnibus rebus corruentibus superesse
intellexit. Quapropter die VII mensis Decembris anni MCMXLIII in
Tridenti fratrum Caputinorum parvo templo se omnino ecclesiae
dicavit: illo die "Societas Focorum" nata est. Cum anno
subsequenti eius oppidum permultis pyrobolis deiectis
percuteretur, cum propinquis et parentibus suis inde effugere
noluit, miseris auxilium cum paucis sodalibus latura: cibaria et
medicamenta copiose animosis puellis affluunt et large
distribuuntur (temporibus illis factum est photographema
adpositum).
Post bellum Higinum Giordani cognovit, patrem familias necnon
scriptorem et senatorem: ita coeperunt Clarae socii et sociae
bonorum communionem experiri et quocumque diffundi. Prima
sodalitas Virgini dicata "Mariapolis" appellata in
Tuscia condita est, cuius exemplum plurimae secutae sunt. Clara
cum pontifice Paulo VI primum anno MCMLXIV collocuta est;
Johannes Paulus II ipse post annos viginti sedem Arcis Aesulanae
(Italice Rocca di Papa) visitavit, in societate a Clara
condita amorem supremum agnoscens, signum Sancti Spiritus. Postea
Clara Lubich multis episcoporum synodis et conventibus convocata
interfuit.
Societas Focorum cum ecclesiis Christianis non catholicis
ceterisque Dei fidelibus convenire solita erat, primum cum
Lutheranis, deinde cum patriarchis Constantinopolitanis et cum
archiepiscopis Anglicanae ecclesiae, cum buddhistis, muslimis,
Iudaeis, hinduistis. Anno MCMXCIV facta est una ex praesidentibus
Conventus mundani religionum ad pacem exstruendam (Anglice WCRP).
Etiam ductores institutorum mundanorum ad verba Clarae Focorumque
Societatis modos animum intenderunt, verbi gratia Ordo Nationum
Unitarum, Confoederatio Helvetica, Consilium Europaeum.
Post mortem Clarae Lubich milia milium mulierum et virorum
toto in orbe operam eius perrecturi sunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|