Annus
2 0 0 8


De Croatis ante Hagenses iudices

De Croatis ante Hagenses iudices

Tres duces Croati ante iudices Hagae tribunalis mundani delati sunt, quod Serbos qui Croatiam habitabant persecuti essent. Ante Gotovina (cuius imago adponitur), Ivan Cermak et Mladen Markac se scelerum reos esse negant. Quorum primus in insulis Fortunatis magno cum Croatarum clamore anno bismillesimo quinto captus est. Tribus viris illud imputatur ab accusatore Alan Tieger, quod impetum trimestrem "Tempestatem" vocatum anno MCMXCV regioni Krainae tulerint ut inde Serbos vi amoverent: quod scelus "gentis purgatio" appellatum saepe temporibus illis perpetratum est.

"Serborum fines - scripsit accusator - adeo vastati sunt, ut tantum vicorum ruinae relictae sint. Quorum scelerum viri isti participes fuerunt." Ante Gotovina ab ipso accusatur, quod iusserit CC milia Serborum, plerumque aetate provectos, vi expelli, CL necari.

Rete televisificum Croatiae iudicium per aethera diffundere coepit, quod maximi momenti ab incolis censeatur. Centum et triginta testes audientur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae